Psalms 45
CASS. Psalmus David, alicujus fidelis de Judaea, ut sit certius testimonium. Pro manifestatione arcanorum, quod Deus sit homo, quod salus promissa utrique populo, quod caecitas contigit in Israel, quod Apostoli transierunt ad gentes, quod pax in terra; unde: Isa. 2.. CASS. Filii crucis. id est, de adventu Christi loquitur. CASS., AUG. In adventu Domini omnis spes habenda ostenditur, etiam in transitu Apostolorum ad gentes. AUG. Nos enim fugiebamus eas. Vel, expositos per Adam. tanto potentior qui liberat. etc. CASS. Judaea, quasi arida: sine idololatria, amaritudine gentium circumdata. Vel, AUG. saeculum. Immanitas gentium etc. Contradicentes, gentes: vel Apostoli praedicando. Ad sensum fit relatio, non ad vocem: id est, aquae maris, scilicet populi, vel doctrinae eorum, quae infatuatae sunt, coruscante doctrina Salvatoris; unde: etc. Et haec est virga Moysi, quae devoravit virgas Magorum. CASS. Diapsalmus. Quia Ecclesia in Christo fundatur, cui gentes et regna subjiciuntur. AUG. Quasi dicat: Ita saevit mare; sed inter hos fluctus et sonitus non timent, qui ad illud refugium confugerunt. CASS. Vel, id est, demonstratione auxilii sui, cum adjuvando se indicat. In ipso boni operis principio; et hoc, id est, per illuminationem sancti Spiritus, qui est lux quasi diei. Quasi magnum praemium. Praedicationem, ad quam tremuit terrenus. Tremet metu judicis. Ibid. Breviter definit quid sit Christus. Quasi: Qui misit angelos, jam ipse venit, et est nobiscum, quia nobiscum susceptor; ergo: quasi jam securos vos invito. Non nisi filiorum crucis. Qui tanta nobis dedit quanta dedit Jacob: non enim illius tantum est Deus. Ibid. Diapsalmus. Magnalia incarnationis. Quasi signa, ad vocandum populum. Ut de partu Virginis, et stella, et caeteris. AUG. Quia per ejus adventum idololatria et superstitio totius orbis perit, vel, tunc temporis pro ejus praesentia orbis pacatus fuit. . Ibid. Si combusta sunt arma, non habentes unde pugnetis. .