Psalms 48
etc. CASS. Agit Propheta de amatoribus mundi, et Christo redemptore, non illorum, sed contemptorum mundi, ut dejectus in mundo non appretietur elatos. AUG. Qui colunt Deum, etc., usque ad attentos facit ad nova et ad ingentia. CASS. Nullum excipio, etc., usque ad quando scilicet separabuntur zizania a tritico, oves ab haedis. AUG. Nulli sermonem subtraho, audiat haeres terrae, propter judicium: justus, propter regnum. CASS. Commendat dicenda. ad divinas res, ad mores instruendos; in his duobus omnis sermo divinus indicatur. HIER. Humiliabo me veritati intus loquenti, quae docet loqui in parabolis, ne omnibus pateat. CASS. Incipit narrare quae promisit, dicens quod Christus non redimet impios; hic propheta, in sua persona generalem agens causam, quaerit causam damnationis et timoris malorum, quae est iniquitas. AUG. Cur timebo? quasi non est quod timeam, cum iniquitatem vitare sit in mea potestate; pro qua tantum timebitur in die novissima, quae erit mala damnatis, non justis. Ibid. Alludit verbis, etc., usque ad id est, opprimet et timere faciet. Hi, scilicet, qui confidunt, etc., usque ad in quibus adeo stulti sunt. Si frater, id est Christus, non redimit, etc., usque ad quia talis non dat Deo placationem. Ibid. Post finem vitae, vivet secundum animam, quia non peribit anima cum corpore, sed dolori salvabitur, usquequo accepto corpore utrinque crucietur. . Ibid. Id est non intelligit, etc., usque ad cum sapiens transit vitam. Vel, Ibid. Qui non attendit. Qui, si attendit, non cavet. CASS. Propter quas fecerunt mala. quae non secundum Deum. AUG. Haeredes, qui ad sepulcra mortuorum inebriant se in memoriam eorum, sed nec gutta pervenit ad linguam in inferno ardentis. Et tam in hoc, quam in caeteris, homo non intelligit; vel, inde non est accusandus Deus, non intellexit suam dignitatem, non intelligenter egit, sed comparatus, amissa ratione, jumentis, non in alia re, sed in sapientia. CASS. Hic jam omnia dicta colligit, in unum. id est, vita, quia ducit ad mortem. Stimulus et dolor, etc., AUG. Cum tales sint, etc., usque ad et pejores sunt apertis malis. CASS. Diapsalmus. Quae impiis angustia reddenda. Se jactant, sed mihi jam constat quod in inferno positi sunt. Oves, amissa lana, manent, sic in istis, sine consumptione substantiae, poena invenit quod cruciet. AUG. Ut Christus vita, ita diabolus mors; qui pastor est eis, ut ovibus, quas trahit ad pascua mortis. CASS. A similitudine jumentorum, etc., usque ad de poena ad poenam ducet. AUG. Quia modo nox, dum non apparent merita justorum, et quasi felicitas nominatur impiorum. etc. AUG. Quantam visus est habere gloriam, etc., expulsi sunt. . CASS. Diapsalmus. Admonitio, ne timeantur potentes, qui omnia cum luce relinquunt. Cur enim haec peccatoribus permissa sint, communis querela est. Haec enim et abjecti habent. In honoribus saeculi. Quia non solum ipse, sed omnes qui ad eum pertinent. . Ibid. Non de bono actu, sed de deliciis benedicetur, favore luxuriantium, qui inter epulas pastoribus bene optant. AUG. Despecta confessione, quam prosperitas facit; sed illa est magni meriti, quam non tollit vis doloris. Ibid. Qui patres sequuntur pessimos, eorum societate damnandi sunt. CASS. Iterat deformitatem hominis ut malus a malo quiescat. .