Psalms 5
Quia hic honoratur cui habenda haereditas affirmatur, a qua aemula excluditur. Ecclesia est, quae haereditatem, id est, vitam aeternam, ipsum Deum accipit, quae hic loquitur de haereditate, quam sibi petit, et asserit, aemulam dicens excludi. BEDA. Id est, pro Ecclesia, quae, Christo resurgente, bonorum spiritualium dona percepit, quae et ipsa nonnunquam Domini vocatur haereditas, cujus pretioso est sanguine comparata: unde dictum est: Totus ergo psalmus a persona catholicae profertur Ecclesiae, quae prima sectione orationem suam poscit audiri, haereticos et schismaticos praedicans a Domini muneribus esse excludendos. Secunda sectione per intellectum Scripturarum divinarum recto tramite dirigi se ad illam felicem patriam deprecatur, perfidos inde asserens funditus fieri alienos. Ad postremum commemorans praemia beatorum, ut una praedicatione et malos praedicta poena converteret, et justos promissa praemia concitarent. CASS. Hic innuit propheta trinam orationem esse faciendam. Sunt enim tria principalia vitia in prosperis, tria in adversis: contra quae trinam debemus facere orationem. In prosperis, contra carnis concupiscentiam, contra concupiscentiam oculorum, contra superbiam vitae. In adversis, contra timorem mortis, periculi, utilitatis. Ibid. Trina oratio, verba, oris psalmodiam, clamorem, cordis affectum, ideo: Ecce ter de eodem. Aures Dei sunt potentia, clementia. Potentia, qua potest: clementia, qua vult audire; nisi enim esset clementia, nullius preces exaudiret. Illa oratio vocem habet, quae est digna audiri. AUG. Proprie Filius, bene primo rex, quia per eum itur ad Patrem, unde subdit: Et et tamen non dicit intendite, sed intende, quia unus Deus. AUG. Hucusque oratio ut audiatur, etc., usque ad et hoc mane mox ut tenebras deserit. CASS. Vel, mane quando incipiet aeternitas, et tunc plene videbo quod non placet iniquitas: quia tunc non habitabit, et tunc non permanebunt, etsi misericordiam ejus habuerint. Qui mala faciunt. Nam odisti qui operantur, non qui operati sunt. AUG. Quia hoc est veritati contrarium. Veritas est de eo quod est. Mendacium non est substantia vel natura, sed de eo quod non est, et merito perditur, quod declinat ab eo quod est ad id quod non est. Ibid. Mentiri est loqui contra hoc quod animo sentitur. Ibid. Sunt mendacia quaedam pro salute, etc., usque ad non cogitavi furentem posse repetere. AUG. Tertio, dicit se futuram domum Dei, et nunc proximare in timore ante consummationem, quae expellit timorem. CASS. Per hoc introibo, quia adorabo. Ibid. Petit contra ea quae aemula ingerit: unde ipsa peribit. AUG. Quarto, proficiens inter impedimenta orat juvari intus, ne linguis dolosis avertatur. CASS. Quia poenitentes et supplices recipis. AUG. Ubi homo non videt, cui laudanti vel vituperanti non est credendum: quia non videt in conscientia, in qua iter ad Deum dirigitur. Ideo subdit: Non modo non est veritas in ore, sed sepulcrum: quia fetida promunt ad corrumpendum, quibus si non proficiunt, dolose agunt, id est, non modo moliuntur, sed efficiunt. Non optat, sed quod futurum est praedicit. Decidit qui spe bona frustratur. CASS. Post retributiones malorum subdit praemia bonorum, ut sicut poena terret, praemia incitent. .