‏ Psalms 51

etc. HIER., AUG. Doeg prodidit David, etc., usque ad Non est hic oratio pro malis, sed prophetia quid sit eis futurum. CASS. Adversarius David significat Antichristum, qui totum orbem movebit; qui veniet per signa, et miracula ante adventum judicii, et auxilium a Saule, id est, a diabolo petens, nuntiabit venisse David, id est, Christum in domum Achimelech, id est, ad Ecclesiam, quae est regnum Patris. HIER. Dicit, in Hebraeo Achimelech, etc., usque ad ergo Abimelech patris mei regnum, et significat Judaeos. etc. CASS. Prima est invectio in Doeg, ut fideles corroboret, contra Antichristum et ejus complices. Ibid. Levis mens, praeceps dictio, non ante cogitat quam loquatur, unde: etc. Ibid. Quae dum promittit innovationem, incidit ita ille dolosus, Antichristus scilicet, beatitudinem, et occidit. etc. CASS. Non deserit malum, qui diligit super benignitatem; et si benignitas tangit animum, refugit. Ibid. Id est, dolosa verba fallaciae ministra, aliud in corde gestantium, aliud in ore promentium. CASS. De celeri fine iniqui. AUG. Radix nostra charitas est, etc., usque ad hic enim pulvis, quem projicit ventus a facie terrae. Ibid. Radix mali cupiditas, quae non fructum parit in terra viventium. Vel, loquitur de Antichristo, cujus radix ministri, qui cum eo nihil habebunt cum sanctis. Ibid. Pro dejectione ejus irrisio. Ibid. Quid malis sit, etc., usque ad quia plus omnibus aliis malis fideles decipiet. . etc. Ibid. Quomodo contra eum bonus se habeat. CASS. Hucusque vituperatio illius, hic laus contrariae partis: ecce perfecta demonstratio. AUG. Populus Dei oliva, unde fracti sunt superbi rami, id est, Judaei, et insertus est oleaster de gentibus. CASS. Oliva fructifera, de cujus germine Dominus Christus effloruit, qui spirituali oleo perunctus est prae consortibus suis. AUG. Quod dixit repetit ut repetendo confirmet, quam fundatus est in amore regni coelorum. Ibid. Praedicta scilicet, quod sim oliva, quod speravi in misericordia in aeternum.
Copyright information for VulgGlossa