‏ Psalms 54

AUG. Magna cura debet intelligere Ecclesia, etc., usque ad qui pro molestis civium fugit in solitudinem. CASS. Oratio, praemissa contra mala, vel fluctus saeculi. Ibid. Si enim Deus dat temporalia alicui petenti, ejus tamen oratio ei non est accepta, quia caret debito fine. etc. AUG. Omnis malus vivit, vel ut corrigatur, vel ut per eum bonus exerceatur. AUG. In ipsa pugna, dum et inimicos vult diligere, et abundante militia incipit odisse, et ita incipit in fluctibus mergi. HIER. Conturbatus. Vel, conturbatus sum a voce inimici, qui me Samaritanum et daemonium habentem dicebant. . CASS. Lege carnis, animus turbatur in me, non exit a me Ibid. Proprietas mortis est, ut eam prius timeamus, unde contremiscamus. HIER. sunt mali homines, qui persequuntur Ecclesiam, et qui contegunt ipsam: qui odit fratrem, in tenebris est. AUG. Sed in hac infirmitate quid ait? Vult ad tempus separari a tot scandalis, ne peccata infirmus augeat manens inter ea. etc. Ibid. Non sicut corvo, etc., et sic est meritum ex desiderio. CASS. Columba. Vel columba emissa inveniens lutosa ad arcam reversa, sic Christus inveniens lutosa corda Judaeorum avolavit ad gentes. CAS. Illud tangit, quod Christus vitabat, persequentes, ut occasionem irae demeret, et manebat in desertis orans: in quo docebat nos in secreto conscientiae orare et quiescere, cum a malis premimur. gentium; unde: Et alibi: Isai. 35. Ibid. 34.. Diapsalmus. Jam in solitudine salvus sperat auxilium Dei, et imprecatur civibus. CASS. Exspectabam ut ex persona Christi legatur in solitudine, non ex me securus praesidium patris ne caderem vel cederem malis in passione, ne irascerer. CASS. Ne muniant cogitationes machinando. Ibid. Ne sit superba unitas, ne malitia habeat effectum. Haec est civitas de qua per prophetam Dominus: Est tamen alia, quam Deus inhabitat, de qua dicitur: etc. AUG. Jam labor in medio, quia iniquitas: quies autem in humilitate. etc. Ibid. Quia plus exigit in injuria. Vel qualibet re, quam accepit, non dimittit, ut sibi dimittatur. CASS. Exprobratio Judae, dum ex persona Christi legitur; vel, hucusque de apertis inimicis egit Ecclesia, jam nunc de occultis. etc. Ibid. Magna patientia ita locum daret verbis, ut se absconderet ne videret adversarium. AUG. Olim, quia aliquando bonum consilium dedisti. CASS. Quia inter Apostolos fuit dux, ad castella et vicos praemissus. quia praescivit traditorem, ut sic Christus specialiter contra Judam loquatur. HIER. Vel sic, generaliter contra quemlibet virum Judaicum, etc., usque ad legis instituta vel buccellam. AUG. Qui aliquando bene monuisti; feci te ducem super populum meum. de eadem gente. Ibid. Qui in eadem Ecclesia mecum fuisti. CAS. Corporales, qui solis iniquo poterant esse dulces. Solet vir iniquitatis comessationibus mitescere, unde huic gravior culpa. Ibid. Sicut supra apertis, ita hic occultis imprecatur. Et ne putetur unus de quo agebat, communicat poenas Judaeis, id est, communiter Judaeis cum aliis imprecatur. AUG., HIER. Tangit hic initium schismatis, etc., usque ad et loquitur in eadem voce Christus et Ecclesia. AUG. Ut super illos, qui initium schismatis fuerunt et sese superbi separaverunt, venit nova mors; aperuit enim terra, et vivos absorpsit. Ibid. Ut duces terra absorpsit, etc., usque ad ita hi scienter peccantes descendunt. Ibid. Scientes quia pereunt, et tamen pereuntes terrenae cupiditatis biatu absorbeantur. Alienae sunt, non naturales, sed hospitio susceptae, quasi adventitiae, vel prius id est, in occulto, post id est in aperto. etc. CASS. Affirmat, quid sibi et illis fiat, alternatim procedendo. . HIER. Quia salvavit, ideo vespere, quo captus; quo judicatus; quo crucifixus. praeterita opera. virtutes et opera quae faciet: et ideo exaudiet, etc. AUG. De praeteritis etc., usque ad contra illos qui non amant pacem, quia amavi pacem. CASS. Narrare, ad vesperam pertinet, quo dixit omnia quae Judas disponebat. de mane, quando dixit Pilato: Nomine, non numine; corpore, non mente; numero, non merito. HIER., AUG. id est, baptismo Evangelii, lectione, festis et hujusmodi, sed non in paucis, mecum. In omnibus sacramentis mecum, sed non in fide, spe et charitate, sine qua nihil sunt omnia. AUG. Vel, id est, in paleis, etc., usque ad ita et illi in multis mecum. etc. CASS. quando emisit Spiritum. Ecce quanta breviter mysteria: vel, unde non ingratus et et etc. Ibid. De superbia, ut credant. Vel ut tollat locum et gentem. etc. AUG. Quia sensus perfidorum incommutabilis. CASS. quia illi contaminaverunt et divisi sunt: armantur amplius justi, liberantur infirmi, qui curam habent in Deum. Ibid. Vindicta judicii, etc., usque ad suis appropriat. AUG. Voluntas secreta Dei, quae in Scripturis continetur. CASS. Vel ideo hoc illis, quia mollierunt sermones adulando, qui sunt dum dicunt: AUG. Sed si tibi puero qui lacte minoris doctrinae nutriris adhuc duri sunt, ne irascaris uberibus Ecclesiae; sed jacta in Dominum, non alium qui portus est, vel saxum navi, non portus fluctuati in saeculo. etc. CASS. Quia molliti non perdunt virtutem, sed eis armantur evangelistae, et feriunt corda hominum ad amorem pacis, et a perplexis haereticorum quaestionibus liberant infirmos. Ibid. Cura saeculi, etc., Et si hic, verba fluctuationis fuerunt: etc. etc. AUG. Hi tunc non fluctuabunt, etc., usque ad Vae! qui peccant et non poenitent. etc. Ibid. Voluntarios non a Deo constitutos.