‏ Psalms 55

etc. AUG. cui contradicit tam Judaeus, quam omnis qui non vult habere regem Christum; et ipsi, qui tribulant Ecclesiam: contra quos hic psalmus confirmat Ecclesiam. Tituli inscriptio, etc., usque ad persecutores qui Ecclesiam, sicut uvas, calcant. Idem quod id est, in torculari. Legitur David, etc., usque ad sed, cum premitur, sterilis non est. CASS. Orat Ecclesia, summatim tangens tribulationes, in quibus per spem Dei se non timere, id est, in fine primae partis dicit se non timere. etc. AUG. Homo visibiliter: diabolus invisibiliter, unde periculosior est tribulatio. . CASS. mundus, ubi superbiae tumor: ut gravior sit tribulatio, dicit se a superbis conculcari. AUG. Alia littera, etc., usque ad non ait: Non timebo, sed, in te. Christus est, cujus duodecim horae, duodecim sunt Apostoli: unde ipse ait: Hujus inimici non possunt attingere, unde in passione Christi: . etc. CASS. Enumerat mala, quae sustinendo fit et inimicorum conversio, unde et per spem Dei dicit se non timere, sicut prius fecerat. AUG. Vel, aliqui ex his qui longe a sanctis, etc., usque ad si enim falsa dicunt de te, coelum non auferunt, nec isti nocent. Ibid. Quia nullus inde tibi labor, quasi nihil inde tibi sit, quia, etsi desperati, tamen verbo curas; vel pro nullis eorum meritis, sed gratis per pietatem. dum per flagella Dei resipiscunt, vel dum iram Dei praevident. Quia terres tribulationibus, etc., usque ad et ira consumptionis, qua mali puniuntur ad peremptionem. Triplex vita hominis: naturae, qua vivimus et spiramus; gratiae, qua in Christo vivimus; peccati, quae in vitiis agitur. Duae sunt a Deo, quia bonae, vita scilicet naturae, et vita gratiae: tertia est ab homine, quia mala. Has omnes Deo annuntiare debemus. CASS. et ego ad institutionem eorum vitam meam ante, quae semper mala. Vitam Deo nuntiat, qui peccatum confitetur: non Deum docens, sed se damnans, ut solvatur. etc. AUG. Piae lacrymae, quae pro inimicis rogant: et ideo acceptae Deo, sicut ipse promisit. etc. CASS. Sive in pueritia, sive in media aetate, sive in fine vitae. Mira clementia, quae quodlibet tempus conversionis nostrae exspectat, et quandocunque rogatur, indulget! AUG. Etsi omnium, meus proprie, qui mihi subvenis, quem colo et amo. Alii alieni sunt. Ibid. Verbum, id est, doctrinam et sermonem; quidquid loquar, laudabo in Domino, id est, ei attribuam: et si quid urget speravi, et ideo non timebo. AUG., HIER. Vel, in Deo Patre Verbum, id est Filium, quia quidquid de Patre, et Filio dicitur secundum substantiam, et de Spiritu sancto. Hoc de potentia Verbi dicitur, qua est aeternum et consubstantiale Patri, et postea de humanitate, subdit: id est, in Christo, qui Verbum caro factum est. etc., id est, praedicationes, quibus regulam vivendi et salutem mundo dedit. Haec duo praedicat iste, potentiam verbi, et humanitatem Christi. Vel ita, ut Trinitas naturae personaliter per tria verba, quae ponit. Patre id est, Filium; id est, in Spiritu sancto id est, Filium. Intus, quae a nobis nunquam recedunt; quae in aeternitate reddentur. CASS. Ecclesia jam de malis saeculi libera in futura beatitudine, vel etiam hic, laudem Dei cantaturam se dicit. CASS. Vel de futuro potest accipi sic, etc., usque ad ubi etiam perfecte Deo placet, unde addit: etc.
Copyright information for VulgGlossa