‏ Psalms 56

AUG. Psalmus de resurrectione et passione breviter. Hoc agit psalmus tu, Pilate, vel tu quicunque, etc., negando regem, quia tectus carne fugit a cognitione Judaeorum Ibid. Nullus titulus inscriptus est David, etc., usque ad ubi latuit Christus incognitus Judaeis CASS. Propheta in persona Domini, quia in eo Dominus, quasi inter mala, exclamat, et praedicit liberationem. CASS. Christus secundum quod homo orat, de passione ita humilis, ut unus de fidelibus clamare putetur. Vox corporis adjungitur capiti: et loquens in persona membrorum et sua, quomodo possit liberari dicet, . AUG., HIER. De occulta essentia sua, etc., usque ad quem putabant se exstinxisse. HIER. Diapsalmus. Jam declarat quid misit et de quibus eripuit, et loquitur in persona membrorum. Ibid. Quia jam certum est, quasi jam sit qui id est, liberabit: et id est, dabit AUG. Verbum, in quo misericorditer egit, in quo et promissiones implevit. quia ex misericordia pro nobis mortuus est. quia, ut praedixit, surrexit, ad justificandos nos. etc. HIER., AUG. Utraque enim in eo continentur. Si enim sola fuisset misericordia, licentia esset nobis peccandi; si sola veritas, non potuisset homo sustinere. AUG. Alta quiete facile excitandus: passione, David non dormivit in spelunca, sed Christus in morte. CASS. Conturbatus, secundum carnem passionis memoria et angustia, unde; etc. Rectus ordo est: filii hominum laqueos paraverunt; sed interserit qualiter turbaverint. Voces illae Crucifige, crucifige, et hujusmodi, etiam fecerunt mortem, ut gladius acutus Matth. XXVI; Marc. 14.. Ibid. Ex persona prophetae visis injuriis, visoque quod in resurrectione inanes facti sunt Judaei, gaudens exclamat homo in cruce: ut judicet in terra Judaeos. Superiora Dominus, propheta quidem, sed in persona Domini, quia Dominus in propheta loquitur. Quando etiam ex sua persona loquitur propheta, Dominus per eum loquitur, qui ei dictat. AUG. Verba Christi. Sed, o Pater, etc., usque ad quia totus mundus ei subjectus est. Interposita exaltatione, coeptam narrationem exsequitur. CASS. Domini sunt increpationes malorum, et promissiones fidelium, quibus ut de adultera. dum eis compatiens sterilis reddebatur ab eis. etc. Dum in os ejus dixerunt: Reus est mortis. Ibid. Diapsalmus. Post resurrectionem laudes promittit. Vel, paratum ad agendas gratias quod ibi ostendit Ibid. Et ideo, o caro, quae es causa gloriae meae, potenter, quasi ad miraculum faciendum congratulatio, qui certus, unde idem affirmando, repetit. dico, quia certus sum et de hora, quia AUG. Una caro Christi surrexit, etc., usque ad surrexit ergo et confitetur Domino. . Ibid. Qui supra nubes, ubi sedes angelorum, etc., usque ad coelos misericordia ascendit. .
Copyright information for VulgGlossa