‏ Psalms 57

etc. CASS. Monet ne quis Christi regno contradicat. Prima est exprobratio Judaeorum, ne similia faciamus. AUG. Omnibus facile est loqui justitiam, etc., usque ad quia rex vester sum, ut titulus ait: Judaei sic de Christo judicaverunt, ut ficte de eo locuti probentur. Cor sequitur manus: quidquid vis, et non potes, Deus factum putat. Vel connectunt, scilicet, aliud alii adjungentes, etc., usque ad unde flagello de resticulis cecidit Dominus ementes et vendentes in templo. Vel, alienati sunt a vulva Ecclesiae, etc., usque ad abortivi excutiuntur. Ibid. Non laudatur ipsa res a Scriptura, undecunque datur similitudo, ut de iniquo judice, qui rogantem viduam vix audivit. CASS. Non solum non faciunt, sed nec audire volunt. AUG. praesentia, quibus delectatur homo; praeterita. Ibid. Vel secundum aliam litteram: Medicamentum medicatum, etc., usque ad hic est ergo sapiens a quo medicatur medicamentum. CASS. Quae eis retributio. AUG. Aspides, Judaei, dum insidiosa tentabant; leones, dum mortem inclamaverunt; horum quando surrexit Christus. Dolosa verba. Verbis suis capiet eos. Inclamationes mortis. ne ad effectum veniant; quod exponit. dicens. Ibid. Torrentibus etiam comparantur, quia sonantes ad saxa superbiae improvisi sunt et praecipites, sed cito transeunt. Tot malis comparantur. Vindicta donec intus et extra infirmentur, et auferantur, a conspectu Dei, missi in gehennam, hic in praesenti, a terra sua. . Ibid. Id est, peccata intelligant. id est, acutam damnationem, in extremo ignis vitiorum absorbet eos, id est, devorat. Genus herbae prius mollis, sed quae post in spinas vertitur: sic et peccata modo delectant, sed post pungunt. etc. Quia non vera, sed falsa est impiorum vita: videntur vivere, nec vivunt. quia Deus tranquillus judicat, vel quia non est ira comparatione futurae. CASS. Correctio justorum de ultione iniquorum. AUG. Sicut justo Dei judicio fit, etc., usque ad et quia ignis absorbet malos, ergo est in terra.
Copyright information for VulgGlossa