‏ Psalms 58

CASS. Frustra tentat aliquis disperdere quod toties divina prohibet auctoritas. AUG. Cum Pilatus dixit: etc., usque ad et famam habere in omnibus gentibus. CASS. Orat primo liberari ascendendo ab imis ad alta: orat etiam pro salute gentium. AUG. Loquitur hic integer Christus, scilicet caput et corpus. Ibid. Dum qui sine macula est, hoc petit, quid necessario petamus, ostendit. CASS. Quatuor genera sunt adversariorum, etc., usque ad de his ergo ait: etc. . AUG. Etiam sunt, qui praesumunt de justitia sua, etc., usque ad sed CASS. Malivolentia: operis. AUG. Quia dormire videris, Quasi curro ad te merendo: Et tu, occurre mihi, id est, redde pro merito. Ibid. Id est, fac videri quomodo ad te curro, etc., usque ad postquam vidisti me mori, credis me patri aequalem. CASS. Diapsalmus. Orata salus gentium affirmatur, et oraturo Judaeorum salus. id est, serius post ascensionem et missum Spiritum, etc., usque ad jejuno bis in sabbato. AUG. Munient Ecclesias contra haereticas impugnationes. Et, ecce in manifesto loquentur. Ut mactent et manducent. Quasi nullus, ita omnes mirabuntur, etc., usque ad ad nihilum deduces vel convertes. Ibid. Hic est gladius bis acutus utroque incidens Testamento, quo mactat Petrus reptilia sibi in disco ostensa, quando dictum est ei: Ibid. Eos dicentes, quare? Quia pro nihilo habebit convertere omnes gentes, quia omnes gentes Christianae futurae sunt; et dicitis, quis audivit? Ibid. Etsi possem perdere Judaeos, qui irruerunt in me fortes; permitto tamen eos vivere, servans fortitudinem ad te, id est, ad tuam dispositionem. . Ibid. id est, quantam circa me habeat misericordiam demonstravit mihi in illis, circa quos non habet; unde Apostolus: Rom. 9.. Potest de Judaeis accipi, etc., usque ad ostenditur quae misericordia sit CASS. Consideranti quid de eis sit agendum, si non sint testes legis et mortis Christi. AUG. Etsi non modo obliti sunt, cum non sint testes legis et mortis Christi. Quia tu fortis, non ipsi. ibi fuit opprobrium omnibus. Vel, depone eos in eo quod mali sunt, ut boni surgant: ut in Paulo, quia non surgeret Paulus, nisi prius caderet Saulus Act. 9.. Ibid. Non eos, sed occide, ut, resuscitatum quem perdere voluerunt, paveant. CASS. conversi; quia factum eorum, etc., usque ad facinus vero delevit venia. AUG. Superbia comes est invidiae: nec fieri potest ut superbus non invideat: unde et diabolus invidet homini. Vel maledicto, quod putastis maledictum, etc., usque ad quia in his deprehensi sunt. Vel, annuntiabuntur consummationes, id est, praedicabitur ab Apostolis: Ubi abundavit delictum exercitationis et mendacii, superabundavit gratia perfectionis; et pertinuit ad medicinam humilitatis et infirmitatis hominis. Est enim ira, id est, vindicta Dei quia aliquando vindicat Deus, ut perficiat; est et ut cum dicet: Antea enim justi sibi videbantur Judaei: sed ostenditur eis, quod non sine Christo, qui dominatur Jacob: et deposita superbia, sciunt se pares gentibus, quia omnes peccaverunt. . CASS. Diapsalmus. Affirmatur salus Judaeorum, et utroque pariete collecto grates aguntur. Ibid. Vel, id est, dolebunt, quod etiam nunc tantum dispergentur; vel, contra pigros, id est, increpabunt alios nolentes credere. Ibid. Concluditur hic psalmus, ubi utroque pariete in angulari lapide conjuncto jam tota Ecclesia gaudet. Transactis temporibus cum nox saeculi transierit, ut et Christus mane surrexit: unde Apostoli, vespere fleverunt mortuum, mane ad resurgentem exsultaverunt. Quia totum gratis das: cum multa dixerit, non tamen omnia, in hoc uno omnia comprehendit. .
Copyright information for VulgGlossa