Psalms 64
AUG. Prophetavit Jeremias XXV, 29. post septuaginta annos rediturum populum. Inter captivos erat Ezechiel et alii prophetae. Completis septuaginta annis restitutum est templum. Figura est nostri, qui de Babylonia ad Jerusalem suspiramus, de saeculo et corpore peccati ad coelum. AUG., HIER. Excelsus; et significat eos, qui dicunt: festus. Illos significat, qui sunt spe gaudentes, qui in reliquiis cogitationum diem festum agunt Domino; roboravit me Dominus, et significat illos, qui sunt roborati in Domino; hi prophetaverunt reditum in Jerusalem. AUG. Id est, qui transmigravit de coelo ad terram, de perfectione ad miseriam et confusionem. Ibid. Incipit exire, qui incipit amare; charitas civem facit Jerusalem, cupiditas Babylonis: et sic ergo corpore permisti, desiderio sunt separati. CASS. Consolatio in exsilio; ne quis desperet: quia certificat reditum, et per quem, et quae divitiae reversis. Affirmat reditum, et precatur. Non deos gentium et non alibi, nisi in contemplatione, id est, fide, et ibi de bonis operibus in coelesti Jerusalem, quod illi solvebant Marti post praelia, et caeteris diis in hunc modum. Patria coelestis est Sion, eadem est Jerusalem. CASS. Prius facit quod a caeteris faciendum dicit, scilicet, AUG. Id est, homo, id est ex omni genere: pauperes, divites, viri, feminae, docti, indocti, pueri, senes. CASS. Qua spe hoc oras? quia non solum anima, sed etiam malus homo. Necesse est ut audias. Verba enim iniquorum, diaboli et primitivorum parentum Adae et Evae. Id est, in exsilium projecerunt, vel pagani, ritus suos filiis suis suaserunt, sed propitiaberis in hostia Christi. AUG. id est, malos ritus et mores parentum nostrorum qui ut aetate, ita auctoritate praestant pueris secuti sumus. AUG. Propitiatio fit per sacrificium, quod sacerdos Christus obtulit. Idem est ergo sacerdos et hostia. etc. CASS. Et beatus omnis ille quem elegisti a massa perditorum. Joan. 15., et assumpsisti in sortem tuam, in aeternam requiem. AUG. Vel sic, propitiaberis per beatum virum: etc., usque ad quae non possunt dici. CASS. Quae bona sunt, sanctitas in se, aequitas ad proximum. Ecclesia, vel caro Christi. AUG. Non in exterioribus, ut domus terrae, sed in justitia, quae pulchrior interiori oculo et amabilior quam modo debemus esurire, ut tunc ea satiemur. CAS. Cum unicuique digna retribuet, cui et dicet: Laudes Dei, et virtutes describit. AUG. Ideo longe, quia in mari. Mare dicitur in figura saeculi amari falsitate iniquitatum, et tempestuosi procellis tentationum, ubi pisces invicem se devorant. AUG. Ad usus competentes. Quia per eos fecit miracula. Quomodo praeparavit? Accinctus potentia, id est Deitate, quia humanitas Verbi majestate praecincta est, ut quod homo non habuit, Deitas daret. Ibid. Christus in medio undique cinctus, quia omnes illum communiter habemus qui in eum credimus, sed quia fides non a nobis, sed ab eo, potentatu suo cinctus dicitur. Ecce qui per illos paratos fecit, conturbans ad poenitentiam. Profundum maris, non superficiem, sed corda profundius mersa, vel corda principum. Haec conturbata sunt, cum viderent et deos suos et spes suas ad nihilum venire. AUG. Sonantes contradictione, fluctuantes persecutione, etc., usque ad dum istos plus diis suis valere cernunt. AUG. Mane est prosperitas, quia laetum est mane post tristitiam noctis. Vespere adversitas; in his tentatur homo, sed datur ei exire inde, ne lucris capiatur, cui divitiae sunt Deus: ne adversis terreatur, pro quo passus est Dominus. Delectabiles facies jam in vita hac. Si enim non delectet hominem ipse exitus, non laborat inde exire, sed capitur lucris, cui non placet promissio Christi. Et terretur adversis, quem non delectat ille qui pro eo voluit pati, ut faceret exitum ei. Per praedicatores hoc facies, nam intus doces quibus praedicant. Profundi ad recipiendum repletum est aquis, donis Spiritus sancti, tu enim parasti cibum. CAS. Misericordia Dei pleno fluvio comparatur, etc., usque ad sicut ab eo disponitur, sine quo nihil ibi fit. Apostolos et alios, qui de flumine biberunt. ut sibi et aliis sufficiant. ut per successiones praedicatio non deficiat. totus mundus, ubi Ecclesia. Ibid. etc. Et, o Domine, etc., usque ad quo crescit Verbum Dei. Ibid. Quia gloria victoriae est vincenti diabolum. etc. AUG. Ne quis glorietur de meritis suis. CAS., AUG. Homines, propter aequalitatem, id est, justi. quia Deus erigit humiles omnes gentes, quibus nullus propheta missus. . Quando Apostoli ad eas venerunt, per quos decorae factae sunt. Ibid. Humiles populi multum fructum afferent. Ibid. Non in blasphemia, sed in hymno, inde abundant frumento. Psalmus iste in exsequiis fidelium decantatur, quia agit de reditu a Babylonia hujus mundi ad patriam coelestem, ad quam sancti in obitu de carne educti, feliciter migrant, stolam simplam recipientes, donec in resurrectione geminae beatitudinis stola glorificentur.