‏ Psalms 7

CASS. Iste est primus psalmus eorum, in quibus per actus David futura mysteria Domini significantur. Mysterium incarnationis, silentium fuit Judaeis; ut David a filio, ita Christus a populo, quem nutrierat, persecutionem sustinuit. AUG. Quasi, superato omni bello vitiorum, jam profecto nihil restat, nisi invidus diabolus. CASS. Propria verba: Domini est liberare, leonis rapere. Ordo, prius persequentes ponit, inde leonem. Expiatus enim ab omnibus spiritualibus nequitiis a diabolo liberatur. Ibid. Ad litteram de David, et Absalon. id est, si hoc malum mihi per praeteritam culpam contigit. Vel si modo est iniquitas in manibus, id est, operibus meis. Vel, quod dicitur aequitas apud homines, etsi non videatur hominibus a fructu mansuetudinis. AUG. vel, universale peccatum, quod sine nomine dixit, quod est superbia, quae est radix omnium malorum. Vel, quod sequitur, quod de omni peccato accipitur. Ibid. Id est, si te non sum imitatus in justo silentio, id est, patientia, quae pro me operatus es. Ibid. Non jurejurando hoc sibi imprecatur, sed dicit quod contingit se vindicantibus: prophetat ergo, non jurat per exsecrationem; quod est gravissimum jurisjurandi genus. Inanis factus vana et superba laetitia, quod quasi vinci non potuit: Salomon, Prov. 16.. . Ibid. Anima peccatoris de quo, cibus serpentis est cui in maledictione dictum est, id est, diaboli, quia terra, id est, terrena est. Et ideo hic ait: Ibid. Quae debet esse in conscientia, ubi Deus videt; et solida in Domino, ut: id est, in superbiam et jactantiam, ut scilicet velim gloriari apud homines. Ibid. Superborum jactantia. Vult ergo ut gloria sua sit solida intus, ubi Deus videt: est enim pulvis, si apud homines gloriatur; ecce quam cavenda superbia. Petit ut gloria resurrectionis Christi subveniat. Perfectus enim iste non precatur hic adversus homines, sed adversus diabolum, ut possessionem ejus amittat, peccatores, scilicet et impios, qui sunt ejus possessio. Et quia ablatio hominis, quia poena est diabolo, dicitur ira Dei contra eum. Vel, precatur hic Christi resurrectionem, sicut in praecedenti, ejus incarnationem: ut Mundus, vel infernus, sunt fines diaboli. Superbus diabolus, quia per iniquitatem vincitur, subdit: Vel, id est, in toto orbe notus efficere, resurgendo. ut praeceptum humilitatis facias implere: et hoc inde sequitur, quia Synagoga de diversis populis, vel specialiter Judaeis, amando, vel persequendo: id est, amantem, id est, fac scire eos omnipotentiam tuam, qui descendisti ut te viderent; vel id est, persequentem, in qua locum non invenis, id est, subtrahere his qui te persequuntur. Ibid. Congregatio populi, etc., usque ad Dominus judicat, de judicio regressi, id est, Christi. Ibid. Quia non reddidi retribuentibus mihi. Ibid. Justitia et innocentia sunt super me, quia non a me, sed a Deo. . Ibid. Quid quisque cogitet. Quid quemque delectet; quia finis curae et cogitationis est delectatio, ad quam nititur pervenire. Opera nostra in dictis et in factis possunt videre homines: sed quo animo fiant, et quo pervenire cupiant, solus videt Deus; qui cum videt cor esse in coelo, et non delectari in carne, sed in Domino, id est, cum bonae sunt cogitationes, et earum fines dirigit justum, et non solum dirigit, sed adjuvat justum. Ibid. Duo sunt officia medicinae, scilicet morbum sanare et sanitatem custodire. Secundum primum dixit in alio psalmo: Juxta alteram dicit hic perfectus, Et illa enim et ista medicina salvos facit: sed illa ex aegritudine transfert ad salutem, haec in ipsa salute conservat. Illa ad morbum evadendum, remedium; haec autem ne ad morbum recidat, remedium praestat. Illa sanamur infirmi, hac custodimur sani. CASS. Hic metu futuri judicii terret, et spem reversis promittit. AUG. Alia littera: In Graeco significantius, quia non in ipso est ira qua punit, sed in angelis irae, per quos punit: qui non propter justitiam qua non gaudent, sed propter malitiam, poena humana delectantur: quos per singulos dies non congregat ad vindictam, sed per patientiam ad poenitentiam invitat. AUG. Alia littera: Frameam suam splendificavit. CASS. manifestam vindictam exercebit, nec impar dictum est hoc, quia arcum suum tetendit,>minatur, ne putetur remissa patientia; ut mox missurus sagittam putetur. Ibid. A simili. Sicut enim qui tetendit arcum minatur, ita per sacram Scripturam minatur malis, ne remissa putetur Dei patientia; et qui mox missurus sagittam putetur: sicut quis arcum parat, ut sagittam mittat. AUG. temperando Vetus Testamentum per Novum Testamentum: per explanationem. Ibid. Vel, Parat et disponit Deus, etc., usque ad sed ardentibus studio, sagittae. . Quasi, haec paravit Deus in Scripturis. Ibid. Unde videtur homini esse causa damnationis. Sed quod non ex Deo, sed ex homine est, quia Ibid. id est, appetitu temporalium rerum. effecit, emisit: et in emissa iniquitate est lacus, id est, praecipitium aliis. Unde subdit: Et sic est comparabilis aperienti lacum: aperit enim concipiendo fraudem: effodit parturiendo, instando operi fraudis; incidit pariendo fraudem, scilicet, perpetrando. Caput, anima, vertex, ratio: cui dominantur peccata, et supersunt: et superdescendent cum in poenas detrudent. CASS. Conclusio, quasi omnia in summam colligens, alacriter se dicit confiteri.
Copyright information for VulgGlossa