‏ Psalms 8

Pro torcularibus, id est, Ecclesiis, etc., usque ad animae in requiem emanant. CASS. Primo laudes Dei, majestas ejus, et operatio excelsa describuntur. Ibid. Non ergo Judaei vel quilibet alii sibi vindicent quod omnium est, quod est intentio. AUG. Ad litteram, vel Scripturas: quia excedit eloquia omnium Scripturarum; vel, Continuando cum sequentibus, id est, in Scripturas, quas inclinat infantibus, propter inimicos crucis: qui destruuntur, cum videntur, id est, intelliguntur Scripturae usque ad infantes ductae: et cum per eas usque ad robur nutriuntur, et sublimitatem intelligentiae eriguntur. Ibid. Insipientium, quibus Apostolus lac dabat, quos signabant illi, qui Dominum laudabant, in quos hoc utitur Dominus testimonio. Ex his perfecit laudem, quia si soli perfecti essent in Ecclesia, non consuleretur humano generi; sicut nunc, cum et minimi nondum capaces cognitionis rerum spiritualium nutriuntur fide temporalis historiae. sunt omnes, qui dispensationi per Crucifixum factae, contraria dicunt. videntur haeretici fidei, philosophi sapientiae, cum tamen et illi fidem, et hi sapientiam veram impugnent. CASS. non aetate, sed ut Petrus, qui nondum escam, sed lac sumere possunt; et est, non solum a perfectis, sed et ab insipientibus praedicaris. Vel, infantes et lactentes dicit apostolos, qui fuerunt homines simplices et indocti; unde: Perfectior est laus. Vel, ex ore infantium et lactentium, id est, ex verbis puerorum Hebraeorum perfecisti laudem, quae videbatur pueriliter agi propter inimicos, ne videatur humana sapientia, sed divinitus data. Paganos. Judaeum, qui inimicus est Dei, dum Patrem solum defendit: quia vel inimicus voto. Prae Judaeo, spiritu. apostolos, videbo praesentialiter in posteris; hoc bene convenit primitivis. Quia cooperatione Trinitatis perfecti, quae significatur in tribus digitis hic, ut ibi: Isa. 40. Et per eos, Non illi. Ibid. Secundo, naturam hominis olim vitiatam dicit in Christo super omnia exaltatam. Prius enim ostenderat omnipotentiam Deitatis. Per hominem, peccatores; per filium hominis, spirituales. Ibid. Homo, quilibet vilis, cujus memor Deus miserendo, Filius hominis, Christus homo: quoniam per eum tu visitas eum, cum Verbum caro factum est, in quo medicus venit ad infirmos. AUG. Disjunctio innuit distare inter hominem et filium hominis. Omnis filius hominis homo, sed non e converso ut Adam. Homo ergo omnis, qui portat imaginem terreni: Filius hominis, qui coelestis, et merito novus homo, filius hominis: quia novus ex veteri quadam mutatione fit. AUG. Cur relictis altioribus haec ima dicit? Sed oves, etc., usque ad qui semine verbi Dei hominum corda fructificare faciunt. . Malos ergo Christo subjectos esse notat, quod minus videtur: hi enim carnales in latitudine campi, id est, in amplitudine voluptatum, non in montibus virtutum, habitantes. Ibid. Qui in carne vivunt, ubi nihil arduum ascendunt: sed lata via, cui inhaerent, est quae ducit ad interitum: unde et Abel in campo occiditur. superbi: de quibus, Quorum caput dicit: curiosi. Haec tria, voluptas carnis, superbia, curiositas, includunt omnia vitia, quae sunt concupiscentia carnis, ambitio saeculi, id est superbia, concupiscentia oculorum, per oculos curiositas maxime praevalet. .
Copyright information for VulgGlossa