Psalms 9
Nec additur cujus, per excellentiam est unigenitus Dei. Quia alia ejus sunt manifesta, etc., usque ad et de poena, qua judicat purgando, convertendo, excaecando. Propheta laetus psallit, quia cultura diaboli adventu Christi destruitur: et Christus regnat, judicat, adjuvat. . AUG. Quia dum diabolum convertisti retro, membra infirmantur, ut nil nocere possint, et non erunt, vel, destruentur ex toto ab impugnatione tua, cum dices, vel, peribunt cum aufert Deus ab eis iniquitatem. Ibid. Quia mihi servierunt ad utilitatem, quia HIER. Pater, ut Christus moriatur pro genere hominum. AUG. Vel, Christus in fine judicabit, cui Pater omne judicium dedit. Ibid. Saeculum est hoc praesens quod volvitur: saeculum saeculi aeternum, cujus illud imago est. Vel, determinatio est, ne hoc praesens acciperes. Populi ejus. id est, clamore maximo, ut fit cum res prosperae gravi clauduntur. Sed e contra Dominus permanet. est gladius quem vibrabit in secundo adventu aperte judicans, et qui modo occulte, usque ad quem aliquid valent hostis frameae, sed tunc penitus deficient. CASS. Pluraliter, cum supra inimici singulariter dixit, quia cum plures sunt daemones, quia tamen in malitia similes sunt, quasi unum. AUG. Id est, et strepitus et tumultus impietatis periit: vel, cum impietas evertitur, strepitus fit, quia non venit ad summam pacem, nisi qui magno strepitu cum vitiis pugnavit. CASS. Judiciariam potestatem, qui in humilitate judicatus est, in majestate judicabit. . Quantum est, eum qui judex est, esse refugium pauperi, qui nihil mundi cupit. AUG. Non opportunius homo a saeculo avertitur, nisi his voluptatibus, labores et dolores misceantur. AUG. Cum desinunt sperare in rebus saeculi. Aversos a saeculo, quaerentes ubi figant spem, excipit cognitio nominis. Nomen scitur, cum ille cujus est nomen, noscitur. Nomen est illi Dominus, quod novit, qui libenter ei servit, vel, qui est, et ideo nemo speret in transitoriis, nihil habentibus praeter, fuit, et erit. Nam quod in illis futurum est, cum venerit, fit statim praeteritum, exspectatur cum cupiditate, amittitur cum dolore, non tenetur cum certitudine. Fideles provocat ad laudem Propheta, respiciens beneficia praesentis temporis et futuri. Ibid. Speculatio, quae modo agitur, ut perveniamus ad pacis visionem, id est, de Sion in Jerusalem: quaelibet autem studiosa speculatio fit in errorem, nisi Dominus in ea habitet. HIER. Id est, mandata ejus quibus studendum est. Ibid. Sed quasi dicant, qui missi sunt evangelizare, nemo credit nobis, et occidimur, respondit: non sine fructu, quia in judicio, ubi gloria occiso, poena occisori erit: Ibid. non post oblivionem, sed post longum tempus, secundum affectum infirmorum, qui oblitum putant, quia non tam cito fit ut volunt: quibus etiam adde, imo non est oblitus ut putatis: et si dixi hoc contra querentes, qui pro dilatione putant oblitum. CASS. In sua persona dicit quod unusquisque petit. Ibid. Aspectus Dei, auxilium est, qui cum fit, et lux tenebras fugat: de superbia inimici aestimatur humilitas patientis, quia tantum hi humiliantur, quantum illi extolluntur. AUG. Id est ab omnibus cupiditatibus, quibus itur ad mortem: mors jam est ipsa laetitia in perfruendo cupitis; unde Apostolus: Sunt omnia optima studia, etc., usque ad quae nec oculus vidit, nec auris audivit. CASS. Portae contra portas, quia hae mortis, illae vitae. Ibid. Omnes Ecclesias mundi generavit, quia ibi natus est Christus unde fides incoepit. AUG. Hucusque clamor, inde dicit Ecclesia quae affligitur, exsultabo in Jesu. CASS. Spe enim salva est. Ibid. Laqueus occultus, dolosa cogitatio: Pes, animae amor, qui, si pravus est, dicitur cupiditas, si rectus, charitas. Eo enim movetur anima quasi ad locum, quo se pervenisse per amorem laetatur. ergo, id est, fraudulento consilio: pes, id est, amor qui per fraudem pervenit ad vanam laetitiam, comprehensus est, quia illa delectatio alligat eos, ut inde abrumpere amorem, et ad utilia vertere non audeant. Si enim conentur, dolor est deserere, quae delectant, et ille dolor non sinit abscedere. CASS. Vel de futuro judicio, etc., usque ad ut quidam falso putant. AUG. Hic est canticum diapsalmatis, quasi occulta laetitia separationis: quae hic fit non loco, sed affectu, intra bonos et malos. CASS. Peccatoribus cum Antichristo finem malorum praedicit; quasi hoc interim, sed tandem ne in suis gaudeant. ne alibi mittendos se putent. AUG. Patienter, propter hoc praecipue memor erit Deus pauperum, scilicet propter patientiam. AUG. Precatur futurum judicium. CASS. Loquens de fine saeculi propheta, prospexit adventum Antichristi; unde quasi territus clamat: Id est, cruciati experiantur quod homines stulti fuerunt. AUG. Diapsalma, quia illi Antichristo licebit tanta facere, ut Deus putetur: subdit quasi vocem gementium et quaerentium de dilatione judicii. CASS., AUG. Mala illius temporis pertractat, etc., usque ad sed opportune, ita scilicet, AUG. Mire providentia Dei de malis operatur, etc., usque ad sic damnantur mali, justi salvantur. Ideo superbit vel comprehenditur, quia laudatur a suis, impletione desideriorum sensualitatis suae. AUG. Adulantium linguae alligant animas in peccatis: delectat enim ea facere, in quibus non solum non metuitur reprehensor, sed etiam auditur laudator. CASS. Antichristi, quia omnia turbulenter et crudeliter faciet: vel, Dei, non quaeret Deum poenitendo; vel, Deus eum, ut hic ulciscatur, sed in futuro gravius puniturus. CASS. Nequitiae causa est, quod Deum non habet ante oculos, et ideo viae ejus, id est, cogitationes et opera sordent. AUG. Suo, scilicet vitae suae, etc., usque ad et quia etc. Omnes gentes occupabo, sed non id est, peccato, quod ei proprium est. Vel semper ero sine malo: hoc sibi promittit, etc. AUG. Vel, putabit se malis artibus, et non aliter, venturum de mortali generatione in aeternam, quod et Simon magus putavit. CASS. Id est, cogitationes ejus sunt de labore sanctorum et dolore corporeo, quod in martyribus patet. Vel, labor sanctorum et dolor, qui est in poenis corporis est id est levior, lingua ejus, quae intus nocet: illa, scilicet poena extra. Vel, quia verba plus timentur et nocebunt quam verbera, quibus praecipitatur et peribit anima. etc. AUG., id est, ambiguis, ubi non facile videtur quid petendum, quid non. etc. Ibid. Exponit insidias, quasi misericordia et affectu, vel, alios sic decipit, quod oculi crudeliter respiciunt in pauperes spiritu. etc. Quia in eo vis et dolus, etc., usque ad per haereticos et falsos fratres. CASS. Cum nimia felicitate in otium remiserit animum, cadet repentino interitu: et Dominus spiritu oris ejus interficiet eum. Negant videre Deum, etc., usque ad excitat Dominum, . etc. Ibid. Precatur judicium, ut hic cito finiantur, quae tanta sunt, ut nemo velit tempus quo haec fiunt dilatari. Quasi ex improviso, ut conterantur, dum tui tecum exaltati glorificantur. AUG. Jam itaque et de judicio illo intelligens et exsultans, dicit, propter quid? id est, quid proficit tanta mala facere? etc. Ibid. Sensus iste pronuntiationem quaerit, etc., usque ad ne laborent, vel irascantur. AUG. Christus Judam toleravit et ad praedicandum misit, et ei eucharistiam dedit ut ostenderet dona pervenire ad eos qui fidem accipiunt, qualis Judas fuit. Id jam praeordinasti, ubi tradas eos in manu tua. etc. AUG. Cui moritur pater mundus, per quem carnaliter est genitus, ut dicat: Poenis terret, bonis demulcet. AUG. Quando adhuc necessarium sit ad purgandos nos, sicut supra dum superbit impius, etc.; sed quia non invenietur, id est, quia jam non est in quo sit locus peccato illius, plano ferro non est opus lima. Hoc regnum gratius erit pro concurrentibus malis, quod veniet destructo Antichristo, ab hoc regno peribitis gentes, sed pauperes habebunt, quia etc. CASS. Vel, concupiscentiam, quod est ubi omnibus viribus animae aliquid ardentius petitur. Vel, hoc, quod in cordibus eorum ipse Deus praeparavit. Vel, quam statim volunt petere Deus audiat. etc. AUG. Nominatis membris, quae in nobis visibilia et corporea sunt, in Deo potentias operationum intelligi oportet. etc. Secundus adventus manifestus erit, etc., usque ad auctor malorum cum sua plebe damnabitur. .