‏ Psalms 94

CAS. Devotionem. hilaritarem significat. THEOD. Josias rex admodum pius fuit, etc., usque ad formatus est vero psalmus ex persona Josiae, et Dei sacerdotum. CASS. De tempore gratiae, quo intratur in requiem, propheta laudes Dei describens, primo invitat Judaeos, quos praevidebat posse resistere Christo. etc. AUG., CASS. Conspectum venturi judicis, ne quid tunc in nobis sit discutiendum. AUG. Illum laudantes, nos accusantes, etc., usque ad de qua laude psalmus agit. Quae dicimus in psalmis, vel facimus, sentiamus in jubilatione. Vel magis deos homines dicit, super quos rex est, non super daemonia. etc. CASS. Post magnitudinem Domini praedictam, venit ad clementiam. AUG. Mundus, cujus fluctus termino arctat Deus, non permittens nos tentari supra id quod possumus I Cor. 10.; qui fluctus etiam proventum nobis faciunt, Deo id agente, nec scandala tibi nocent, quae mensuram a Deo accipiunt. CASS. Prius rudes vocavit ad exsultationem: jam ostensa gloria Dei, vocat ad poenitentiam, quod durius est. AUG. Si forte de peccatis, quae vos longe fecerunt, solliciti estis, plorate: lacryma exstinguit flammam peccati, quae in conscientia ardet. Ecce magna fiducia: a te enim deficere potes, tu te reficere non potes, ille reficit qui te fecit. etc. AUG. Eleganter ordo verborum mutatus: Non dixit oves pascuae et populum manus ejus, ut ipsos intelligas oves, qui sunt populus, oves manus, non quas eminus, quia sunt, et oves quas non fecimus, sed ipse gratia sua nos oves fecit. etc. CASS. Nos autem populus et oves. Sed his omnibus proponitur conditio, quam vocem subdit, ID. Jam ipse Christus monet, ne obdurentur, ne contingat eis, ut patribus. ID. Majestas Christi loquentis, etc., usque ad culpa parentum repetitur, ut vindicta timeatur. AUG. Per quadraginta annos omnia saecula significat, etc., usque ad sicut ipse ait: .
Copyright information for VulgGlossa