‏ Psalms 95

CASS. In Veteri Testamento legitur, etc., usque ad non illa actuali agit hic psalmus. ID. Praemonuit Judaeos in praecedenti psalmo ut, deposita duritia, Christum crederent; sed quia erat mansura, nunc omnes gentes monet. Secundus psalmus de utroque adventu. Primum ad praelatos loquitur, ut ipsi cantent et annuntient. AUG. cantat cupiditas, etc., usque ad quisquis intraverit, foris est. HIER., CASS. Ter Domino, ad distinguendam personarum trinitatem; quia laus Christi honor est Trinitatis. Et est figura epimone, id est, crebra repetitio sententiae, quae exaggerat in laudem vel vituperationem. Ad praelatos loquitur, annuntiate, quia sic crescit aedificatio domus. CASS. Vetus et Novum Testamentum dies sunt, qui aeterno sole clarescunt, illud praenuntiat, hoc factum indicat. HIER. Annuntiat ergo de die in diem, etc., usque ad quibus affectuum nostrorum pedes a vitiorum spinis muniuntur. AUG. Parvulus factus, quia vos parvi, intelligite magnum, et eritis in illo magni. ID. Apostolos et angelos, unde si coelos fecit et angelos, tunc et apostolos, qui daemonibus imperant. Tales enim, confitentes scilicet et justi, ipsum conspiciunt, et conspiciuntur ab eo. AUG. Quasi diceret: Qui vult esse magnificus et potens, ut sunt angeli, prius sit sanctus, quod fit ex eo sanctificante: non enim per te potes esse sanctus. Eo ergo sanctificante, aliquis fit sanctus, et ita magnificus. CASS. Secunda pars, ubi ad subditos loquitur, etc., usque ad ut nullus excipiatur, indigena, vel peregrinus. ID. Quoniam bene conversatur homo, in quo glorificatur Deus. Cum de bonis gratia refertur, unde, ID. prophetae vel apostoli, quibus itur ad Dominum; de atriis, prophetis vel apostolis, venitur in atrium catholicae Ecclesiae, ubi majestas adoratur. AUG. Vel, Introite in atrio, id est, in doctrinam prophetarum et apostolorum. . etc. Id est, in Ecclesia catholica, vel per prophetiam; per Evangelium. Omnibus admonitis moveri optat. Quasi diceret, introite et adorate vos, boni. etc. CASS. Non pars aliqua; ne quis ergo dicat: subdit, etc. ID. Quod regnavit et correxit, et judicavit. Alia littera: Matth. 13.. AUG. Crucis, quo transit homo et fit qui non movetur. etc. Alii addunt, CASS. Populos ergo, id est, bonos judicabit in aequitate, gentes vero, id est, malos in ira sua. . CASS., HIERON. quando corriget, etc., usque ad quoniam venit, id est, veniet judicare terram. AUG. Primo venit in Ecclesia, in nubibus, id est, apostolis, et implevit totum orbem; unde: Matth. 26.: cui adventui qui credit, exsultabit in ultimo adventu. CASS. Omnem hominem generaliter includit, secundum aequitatem Dei judicandum. Sed quomodo judicetur exponit, dicendo, quia in separatione duo erunt populi, quibus dabit sententiam veritatis, ut alii in vitam, alii in poenas eant. AUG. dicit omnes filios Adam, etc., usque ad meridiem.
Copyright information for VulgGlossa