Psalms 96
Ad litteram illud tangit hic, quod mortuo Absalom, iniquo filio David, qui vivens patrem persequebatur, David restituta est terra, et in pace regnavit, de quo hic non agitur, sed potius de significato. AUG. David Christum significat, quem iniqui filii, id est, Judaei, crucifixerunt, atque regnum abjuraverunt ei. Sed quando Judaea, quae crucifixerat, credidit: et apostoli, qui titubaverant, sunt confirmati: sed et aliae oves de gentibus sunt adductae. Vel, cum caro ejus resurrexit, postquam resurrectionem haec omnia quae hic cantantur, facta sunt. AUG. Praevidentes in spiritu haec, gavisi sunt prophetae, etc., usque ad palato namque fidei dulce sapit mel divinae promissionis. CASS. Quartus psalmus de primo adventu, quo mundus liberatus est. Describit primo virtutes Domini, ostendit omnia restituta ei, et arguit idololatras. CASS. Videns propheta superstitiones mundi abundare ante Christi resurrectionem, opponit: AUG. Quis ergo alter colendus est? quasi, nullus; inde: Quid remanet idolis? Quasi nihil. Totius mundi Ecclesiae. Non omnes, propter haereticorum conventus. CASS. Inde qualis sit Dominus primo adventu dicit. Impiis, qui caeci sunt, nubilosus et caliginosus, quibus nulla claritate splendet; sed bonis, Qui correcti sunt sedes ejus. Ante adventum ejus quia impii pro praedicatione prophetarum ira succensi, de nece eorum tractaverunt, et ad indignationem inflammati in circuitu, quia multi, cum pauci essent praedicatores. etc. AUG. Quasi correcti sunt sedes Dei, etc., usque ad si mali sunt, ad consumptionem; si boni, ad reparationem. ID. Nubes viluerunt forma humana, sed fulgor mirandus in verbis vel factis eorum apparuit, et inde mota est terra. ID. Etsi non modo credit paganus, tamen victus est. . Hoc jam factum est. AUG. Cessat enim jam idololatria. Et erubescant qui adorant lapides, quia mortui. ID. Cessat ergo adoratio angelorum, sed adorant. Ipsi mali angeli volunt adorari, boni adorant, nec se permittunt adorari. Vel saltem hoc exemplo idololatriae cessent. CASS. Secundo post restaurationem terrae omnimoda exsultatio, etc., usque ad ut de Cornelio fratres gavisi sunt quem Petrus baptizavit. AUG. Audierunt apostoli, qui erant in Judaea fratres, quia gentes receperunt verbum Dei, et laetati sunt et magnificabant Deum. ID. Per et peccatores et justos accipe. Vel, terrenis et coelestibus significat eum imperare. AUG. Si cum coeperis odisse malignum, subsequantur persecutiones, ne timeas, quia custodit Dominus animas sanctorum suorum, de quibus tollendis est ultimum genus persecutionis. . .