Romans 11
Vers. 1 Pro praedestinavit, posuit praescivit. Sic enim debet accipi, ut ex sequentibus patet; ideo autem dixit, praescivit, ne iterum Judaei superbiant ex eo quo dixit eos non repulsos, et plebem Dei. AUG. An quisquam dicere audebit Deum non praesciisse quibus esset daturus ut crederent, aut quos daturus esset Filio suo, ut ex eis non perderet quemquam? Quae utique si praescivit, profecto beneficia sua, quibus nos dignatur liberare, praescivit. Haec praedestinatio sanctorum nihil aliud est quam praescientia, scilicet et preparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur quicunque liberantur. Quasi dicat: ita reliquias in hoc tempore non repulit Dominus, sed salvavit; sicut tempore Eliae multos sibi reservavit, cum Elias solus sibi videretur, qui si ignoravit et alios praeter se reservatos, non mirum si isti ignorent. . Per septenarium universitas, per millenarium perfectio designatur. Quasi dicat: Tunc erant multi etsi nesciret Elias. Ergo sic, id est ita latenter; vel sic, id est per eamdem gratiam. Hoc est, si aliter salvi facti sunt (quod non potest fieri nisi gratia Dei), ergo ipsa gratia jam non erit gratia, sed debitum. Audito quod reliquiae salvae factae sunt gratia, et non ex operibus, quid ergo dicendum est? Electio gratiae est, non meritorum. Excaecatio vero meritorum est. Excaecati enim sunt, quia credere noluerunt, sicut illi quia voluerunt, crediderunt. Misericordia igitur et judicium in ipsis voluntatibus facta sunt a Deo, illis vel per misericordiam gratiam apponente, ipsos vero per judicium excaecari permittente. Quicunque enim cum intellexisset credere noluit, id debet consequi quod vult, scilicet ne de caetero possit credere. In voluntate ergo sua adjuti sunt, non immissa malitia, sed deferente gratia; ut quia scientes verum, dicebant esse falsum, de caetero non intelligerent quod verum est. Hoc meretur invidia malae voluntatis, non ita est de his qui errore hoc agunt. Malam compunctionem hoc signat, quia saepe fit ut etiam bonum sit homini molestum, ut Pharisaeis doctrina Christi; et sic spiritum compunctionis appellat mentem invidentem, qua inviderunt doctrinae Christi. Id est, quandiu poterit dici hodiernus dies, id est usque in praesentem diem, omnium ad quos hoc scriptum perveniet. Id est Scriptura: id est quae ipsis primo oblata est, et posita, quia in ejus carnalibus observationibus delectantur; vel, quia si rationem vellent attendere, possent intelligere. etc. Sicut seipsos acetum mihi obtulerunt, sic fiat ipsis iniquitas laqueus, quia iniquitatem noverunt, et in ea perstiterunt. etc. Scriptura quae intelligentibus est panis, illaqueat dum male intelligitur et pro ea praedicatio Christi respuitur. Item Scriptura legis fuit causa captivitatis, dum zelo ejus Christum occiderunt, et in illa captivitate fuit causa eis scandali et opprobrii, et post erit causa aeternae damnationis, quae specialiter retributio Dei dicitur. Quia sine causa non viderunt, fiat eis non videre. Haec verba non optantis voto, sed praedicentis officio dicuntur. Quia dico excaecatos auctoritate prophetarum, putatis quod irrecuperabiliter et sine utilitate ceciderunt? quasi dicat, non. Sed casus eorum prodest, et possunt restitui, ne quis eos despiciat. AUG. Hoc non ideo dicit quia non ceciderunt, etc., usque ad sed magis caveant ne dum superbiunt, cadant. Dum divisi per mundum in testimonium sunt non fictas de Christo esse prophetias. Potest sic accipi: ut Judaei imitentur gentiles in bono. Hoc saepe factum est, et plenius fiet in fine saeculi, quando Judaei Christianos sequentur in fine Christi. Tunc enim manus Moysi revocabitur in sinum, tunc Moyses noster revertetur ad matrem et ad fratres. Potest etiam intelligi, ut gentes Judaeos aemulentur, id est credant, sicut et ipsi credebant. Velut gentes Dei aemulatione circa opera Judaeorum mala moveantur. etc. Quasi dicat: Dixi delictum Judaeorum prodesse; quod si est, tunc magis conversio eorum proderit. Id est, si malum eorum vertit Deus in bonum, id est in divitias mundi, multo magis bonum eorum, cum in fine plenitudo eorum conversa ditabit gentes doctrina et exemplo. In quo ostendit nec inutilem, nec irrecuperabilem casum eorum. ANSELM. Etsi apostolus sim gentium, tamen honorificabo ministerium superaddendo ultra hoc quod debeo, ut etiam de Judaeis laborem tentans; si hac non succedit via, aggrediar alia, quod non facerem, si de salute eorum desperarem. CHRYS. Rursus mala suspicione seipsum liberare satagit. Videtur autem eos quidem qui ex gentibus erant, objurgare, mentesque illorum humiliare; sensim tamen Judaeum vellicat. . Dixi quod assumptio eorum erit multum utilis; quam ne dicatis gentiles non posse fieri, quasi totum genus sit repudiatum, dico quod si delibatio, id est pauci de illis assumpti, ut apostoli et alii discipuli sunt sancti. Id est, genus potest sanctificari. Id est patriarchae, a quibus contrahunt sancti humorem fidei. Qui de eorum genere excreverunt in eorum fide fundati. etc. ANSELM. Videamus quemadmodum et ipse Dominus praenuntiet insertionem oleastri et fractionem ramorum, etc., usque ad quod Dominus praedixit faciendum In spe promissionis: hoc contra morem. Bona enim arbor in non bonam inseri solet, hic non bona in bonam. etc. ANSELM. Gentes jam in Christum credentes erigebant se contra Judaeos, quia crucifixerant Christum, cum et de ipsis veniret alius paries ad angularem lapidem, et ideo reprimit illas Apostolus. inquiens, etc., id est, non es stabilis si illos per quos stas destruis. Quasi dicat: si non contra stantes, tamen contra eos licet gloriari, qui causa insertionis meae repulsi sunt; quod removet Apostolus, ita: Bene dicis, quia verum est quod fracti sunt propter incredulitatem; tu stas fide, id est non merito tuo, sed gratia Dei; et ideo noli superbire, ne et tu frangaris per superbiam, ut illi per incredulitatem. Non es stabilis, si per quos stas destruis. Facile decipitur, qui alienis malis gaudet. Dei est beneficium quod tu stas, non tuum meritum. Ne tantae gratiae beneficium amittas, et in supplicium incidas. Castus enim timor est cum cavet anima ne Deus illam desertus deserat. . Si digna Dei benignitate operatus fueris, neque enim tibi sola fide opus est. Quod eis non pepercerit, eo quod patrum virtute indignos ipsos invenerit. . Dicitur id contra naturam quod est contra consuetudinem naturae, ut si surculus fructum radicis ferat. Deus tamen nihil contra naturam facit, quia id est natura quod facit. Per olivam intelligitur hic fides Patrum. etc. AUG. Legis defensores, legis tractatores, legis doctores, legis intellectores, auctorem legis crucifixerunt. O caecitas! Ipsa est quae ex parte cecidit in Israel, ut crucifigeretur Christus, et plenitudo gentium intraret. Id est infidelitatem, vel legalis observantiae cultum. Cultus enim Judaeorum ab adventu Christi cognito est impietas. Hoc erit in fine quando praedicatione Eliae et Enoch convertentur Judaei, unde per Malachiam: Mal. 4.; ut intelligant filii ut patres, id est ut prophetae intellexerunt. AUG. etc. Vel ita: tunc converterentur; sed modo inimici quidem sunt Christi, et quidem nostri. Iterum ex se, ex suo scilicet vitio. Sed hoc est secundum Evangelium et propter vos, id est ad profectum Evangelii et vestrum. Ostendit hoc ex Dei dispositione provenire. Ex se enim possunt inimicari, quod proficit Evangelio, Deo utente malis ad bonum, ut cum faciant contra voluntatem Dei impleatur voluntas Dei sapienter omnia disponens. Electi sunt dilecti propter patres, quibus haec promissa sunt; quia non sunt vocati ea vocatione qua multi non praesciti, qui tamen pereunt, de qua dictum est: Marc. 20.; sed ea qua vocantur electi, quae est sine mutatione: quia qui audit a Patre venit ad Filium, qui non perdit quidquam de omni dato; quisquis vero perit, non inde fuit; unde: I Joan. 2.. Aug., lib. de Praedest. sanc., c. 16. Sunt salvandi: quia id est promissiones, etc., usque ad quia eos dolore non vident. . Id est qua ratione vos olim permisit Deus non credere, scilicet ne causam superbiendi haberetis postea conversi. Experti non per legem esse salutem, sed per gratiam: ut et sic per humilitatem consequentur misericordiam. Id est permisit concludi. Hic videtur aliquo modo mysterium exponere. ut de amaritudine infidelitatis suae poenitendo confusi, ad dulcedinem misericordiae Dei credendo conversi, humiliores permanerent, ut et gratia muneris esset gratissima, et clamarent: Psal. 30. Id est Judaeorum et gentium, non quod nullum damnaturus sit, quod quidam falso opinati sunt. etc. Praemiserat sententiam mirae profunditatis, cujus profunditatis veluti horrore perculsus, exclamat etc. Valde enim parvum sensum habemus ad discutiendam justitiam judiciorum Dei, ad discutiendam gratiam gratuitam nullis meritis praecedentibus redditam. Nec tam movet nos, quod gratia praestatur indignis, quam quod aeque indignis aliis denegatur. AUG., lib. de Spirit, et lit., c. 36 in fine. Scio quod sicut impossibilitas, et ita iniquitas non est apud Deum, etc., usque ad ut prius permitteret eos concludi in infidelitate. ID. Aliquando filiis infidelium praestatur Dei gratia, etc., usque ad et si non in hac vita, certe in altera, etc. Id est impletiones dispositionis, quia nec in exhibitione potest cognosci quod disposuit. Patris consiliarius est unigenitus Filius ejus, qui et Angelus magni consilii appellatur. Sed ex hominibus et angelis nullus fuit ei consiliarius. . Etsi judicia Dei non possumus scire, saltem hoc constat quod ex sola gratia dat bona, et non ex praecedenti merito. AUG. Deus debitor factus est, non aliquid a nobis accipiendo, etc., usque ad et hoc tu fecisti qui laborantes juvisti, etc. etc. distinctionem personarum indicant; ipse vero idem pronomen repetitum, identitatem substantiae; et quia talis ipsi gloria, non justis ipsis. AUG., lib. de Natura boni, cap. 27, Ex ipso. Non de ipso sunt omnia, etc., usque ad singula horum trium referri ad singulos voluit. Cum audivimus omnes utique naturas intelligere debemus, et omnia quae naturaliter sunt; neque enim ex ipso sunt peccata quae naturam vitiant, quae ex voluntate peccantium nascuntur.