‏ Romans 12

Hucusque satis utramque partem humiliavit, et gloriam de priori statu annulavit, modo quasi finito negotio deinceps ad moralitatem tendit. Hucusque ne alter adversus alterum superbiret; hinc ut alter de alterius utilitate laboret. etc. Id est per apostolatum misericorditer a Deo mihi commissum, vel misericordiam a Deo vobis factam et exhibitam. etc. AUG., lib. 10, de Civit., cap. 6. Verum sacrificium est omne opus quod agitur, etc, usque ad adjungit dicens: etc. Generalis prohibitio. Regularis jussio. Ibi continentia, hic justitia. Illud pertinet ad non concupiscere, hoc ad diligere; illud ad declinandum a malo, hoc ad faciendum bonum. Non concupiscendo enim vetustate exspoliamur, et diligendo novitate induimur. Quia in Adam partim amissa est imago Dei, ut incipiat ab illo reformari a quo formata est. Non enim reformare seipsam potest sicut potuit deformare. Hoc est sacrificium Christianorum, ut multi unum corpus sint in Christo. Hoc enim in Sacramento altaris fidelibus voto demonstratur Ecclesiae, quae in ea re quam offert, significatur. Sicut enim panis ex multis granis conficitur, ita ex multis fidelium membris sancta constat Ecclesia, qui Creatoris sui participatione congaudent; cujus munere sancti sunt et unum, quod et in sequenti ostenditur, ubi ait: I Cor. 10.. Quod non potest fieri, nisi sapiant ad sobrietatem, quod hic praecipitur. Id est, quod, justitiae terminos non egrediatur quod nobis solum utile sit, et nulli obsit. Secundum fidem quam mensurate partitur Deus, haec est fides per charitatem operans sine qua nulla cujusquam existimanda sunt opera. Christo non ad mensuram datus est spiritus, sed caeteris omnibus datur et datus additur; unde Joannes de Christo ait: caeteris dividitur, non quidem Spiritus, sed dona ejus. AUG. Nemo poterit esse justus, quandiu fuerit ab unitate hujus corporis separatus, etc., usque ad sed bene utendi pietate possideant. etc. Ad hoc habentes bona differentia. Vel singuli sumus membra, igitur in differentibus donis hoc agatur; quae autem sunt illae gratiae ex quarum diversitate dicimur membra, et qualiter in illis, nobis invicem subservire debeamus, aperit dicens: etc. Habentes, simus membra aliorum, ut illis prophetemus. Habentes dico quia prout exigit fides eorum, vel auditorum prophetia datur. Nota quod in enumeratione gratiarum a prophetia incipit, quia prima probatio quod fides nostra sit rationabilis, est quod credentes accepto Spiritu prophetabant. . Haec miseratio est quotidiana medicina quotidianis vulneribus etsi levioribus; tamen Jac. 2., et hoc utique justum est ut dimittatur dimittenti et detur danti. Quisquis vero quasi nimis justus et securus judicium exspectat sine misericordia, sibi iram provocat. Misericordia haec multiplex est, scilicet peccanti ignoscere, oppresso subvenire, etc.; et ideo subdit de misericordia ponendo unum ejus membrum cum praemissum sit aliud membrum, ubi autem Simplicitas excludit hypocrisim, hilaritas gaudium ostendit, et fretum spe futuri. . Maledictus est qui facit opus Dei negligenter, piger sine spe est in conversatione divina. Et ideo ut frigus pigritiae pellatur, etc. THEOD. Spiritum, gratiam appellavit, etc., usque ad hoc enim dixit. Id est, assidue hoc facientes. etc. Quasi dicat: Quamvis dixerim ut spiritu ferventes sitis, non tamen passim et importune verba Dei ingeratis, sed temporis opportunitate sitis ferventes, ut aptis locis, personis et tempore verba fidei loquamini. Spiritus ignis est quo fervet charitas, unde Dominus ait: Luc. 12. Certi de futuris gaudent, et ideo patientes in tribulatione. . Quod non fit ore tantum, quia tunc est vera humilitas, si non est in sola lingua, ne praesumentes de se non condoleant aliis, sed exprobrent. . Non praecipit ut vindicari nolint sancti a Deo, quod in Apocalypsi clamant sancti, non quidem propter exsaturandum odium, sed quia scriptum est: Praecipit autem, ut ipsi se non vindicantes dent locum irae Dei qui dicit: Si ergo vult bonus, ut Deus inimicum puniat, non est hoc reddere malum pro malo. Cum ergo homo justus et homo malus de inimicis suis a Deo velit vindicari, in quo discernuntur? Bonus magis cupit corrigi inimicum quam puniri, et cum Deus punit non delectatur de poena inimici, sed hoc ei placet quod et Domino, quia eum diligit, et Deus est quem sequitur in hoc: Prov. 25.; et tamen etiam in hoc saeculo asperius pertinaces corripit et in fine damnabit, cui proinde reservanda est vindicta. Ille dat locum irae adversarii, qui permittit adversarium facere quod vult. Nota insolentiam, conjunctionis. Ita enim prosequendum est, quasi non interposita utraque sit conjunctio. Vel etiam ita potest legi, ut neutra superfluat conjunctio, quasi dicat, non solum non defendatis vos, sed si, etc. .
Copyright information for VulgGlossa