Romans 13
AUG. Expositio prop. 720 ex epist. ad Rom. Quod ait Apostolus hic rectissime admonet, etc., usque ad tamen omnis homo subditus sit superiori se. Potestas est a Deo; sed quae a Deo sunt, ordinata sunt; ergo potestas est ordinata. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit, de bona potestate patet, quod eam perfecit Deus. Rationabiliter de mala videri potest, dum et boni per eam purgantur, et mali damnantur, et ipsa in deterius praecipitatur. Et scias, quod nomine potestatis interdum accipitur potestas ipsa, quae datur alicui a Deo, aliquando ipse homo habens potestatem; quod diligens lector distinguat. Id est, rationabiliter a Deo disposita, unde: Job. 36.. GREG. Deum quippe imitari desiderat, qui fastigium potentiae, etc., usque ad quia nequaquam justa potentia, sed actio prava damnatur. AUG. Quid si jubeat quod nonlicet? hic sane contemnet potestatem, timendo potestatem majorem; ergo si aliud imperator, et aliud Deus jubeat, cor tempto illo obtemperandum est Deo. Dicit illos esse principes Apostolus, qui propter corrigendam vitam et prohibenda adversa creantur, Dei habentes imaginem, ut sub uno caeteri sint. etc. Si bonus est princeps, bene operantem non punit, sed diligit. Sin malus, non nocet bono, sed purgat eum. Malus ergo subditus debet timere, quia instituti sunt principes ut mala puniant. Si justa est, ipsa laudante; si iniqua, ipsa tibi laudis occasionem praebente. Ideo dati sunt rectores, ne mala fiant. Id est, propter iram Dei vindicandam, vel vindex in iram Dei ostendendam; quia haec punitio indicat persistentes in malo gravius puniendos. . Subditi esse debetis, quia etiam ideo, id est propter ostendendam subjectionem, praestatis tributa, quod est signum subjectionis. Non ait, solvitis, sed praestatis, quasi reddituris; quia reddunt dum pugnant pro patria, et dum agunt judicia, vos praestatis servientes Deo. Per hoc enim, quod illi tributa datis, Deo servitis, quia ministri Dei sunt. Vel praestatis tributa, quia ministri Dei sunt, ut boni laudentur, mali puniantur. Vel tributum quod dominis solvitur. Vectigal quod ad domum domini vehitur. Pax ad omnes, dilectio inter fratres. Aliter enim vere fratres non sunt. Mentio fit hic de charitate, quia valet ad hanc humilitatem. Sola enim charitas est, quae etiam reddita semper retinet debitorem. Redditur enim cum impenditur, debetur autem etiam si reddita fuerit, quia nullum est tempus quo impendenda non sit. Nec cum redditur, amittitur, sed potius reddendo multiplicatur; habendo enim redditur, non carendo, ut pecunia quae reddi non potest, nisi habeatur; nec haberi, nisi reddatur, imo cum redditur ab homine, crescit in homine; et tanto major acquiritur, quanto pluribus redditur. Cum duo praecepta sint charitatis, pro utroque unum saepe ponitur, quia nec Deus sine proximo, nec sine Deo proximus diligitur vel potest diligi. Dilectio proximi in factis apparet, dilectio Dei amplius latet, et ideo hanc specialius ponit, de qua Dominus ait: ubi illud mandatum majus dilectionis Dei videtur esse praetermissum. Sed bene intelligentibus utrumque invenitur in singulis; quia qui diligit Deum, nec potest eum contemnere quem Deus praecipit diligi, et qui sancte ac spiritualiter diligit proximum, quid in illo diligit nisi Deum? Omnem hominem intelligi oportet per proximum, quia nemo est, cum quo sit operandum malum. Qui ergo amat homines, aut quia justi sunt, aut ut justi sint amare debet. Sic enim et seipsum amare debet, scilicet, vel quia justus est, vel ut justus sit. Qui enim aliter se diligit, injuste se diligit, quia ad hoc se diligit ut sit injustus, ad hoc ergo ut sit malus: ergo jam se non diligit; qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam. . Scilicet quia hora est, vel sicut quidam libri habent: hoc tempus, scilicet gratiae, scientes. Jam ex quo dilectionem habuimus; est hora, id est opportunitas, sed brevis. Somnus est negligentia vel ignorantia. Causae interpositae, quare surgere debeamus. Bene operans vicinus est aeternae vitae. Baptismus enim est ad veniam, vita bona ad coronam. Vel quia plus morti proximi sumus. Item quare surgere debent ostenditur: quia infidelitatis et ignorantiae id est fuit; sed modo non est cujus memoria monet, ut caveatis. id est aeterna beatitudo, dum peccata remissa, dum estis justi per gratiam. vetus homo, qui in baptismo praeteriit; sol justitiae Christus, cujus luce veritatem didicerunt, ut sciant quid agendum sit. Opera mala, quae ex tenebris ignorantiae venerunt, vel tenebras amant, et ad tenebras ducunt Nota in his Romanos tangi; et ideo non est eis jus gloriandi. AUG. Horum autem morborum superbia est mater, et humanae mentis aviditas, quae etiam hypocrisim saepe generat; huic non resistitur, nisi crebris divinorum librorum testimoniis incutiatur timor et charitas. .