Romans 8
Etsi ante, non nunc: cum in Christo. Quia per gratiam baptismatis et lavacrum regenerationis solutus est et ipse reatus, cum quo eras natus, et quidquid ante commisisti. AUG. Etsi habent desideria carnis quibus non consentiunt, etc., usque ad sed hoc bonum fecit regeneratio. Hic ostendit per quid gratia liberet, scilicet per Spiritum sanctum, quia Est Spiritus sanctus qui docet quid sit agendum, et quid non qui est dator vitae, et hoc per Christum qui dat Spiritum: et quomodo in Christo exponit. Quomodo in Christo facta sit liberatio, ostendit. Per carnalitatem, quae rebellabat, et audita lege amplius est incitata; sic infirmata est lex litterae per carnem, et ideo erat ei impossibile liberare a lege peccati et mortis. AUG. Non ubi non erat: qui ubique est, etc., usque ad quia visibilis mundo apparuit. etc. Non in carnem peccatricem; quia non eum mater concupiscentia sed gratia concepit. Non peccatrix ergo fuit, quia nec in libidinis concupiscentia concepta, nec peccati causam in se habuit, nec in ea peccavit. In poena ergo similis nostrae, non in qualitate peccati. ORIG. Hoc est: Per hostiam carnis suae quam obtulit in ara crucis, damnavit peccatum, et ad nihilum redegit in carne sua. Id est destruxit diabolum, id est pro peccato quod facit in carne Christi. Vel peccatum, id est fomitem procedentem de peccato Adae damnavit, id est debilitavit. Ita damnatur peccatum per Christum ut justitia quam lex Moysi promisit consummaretur. Ambuans secundum carnem non est justus, quia nec qui est secundum eam. Cur non? quia carnalia pro summis bonis concupiscit, quod repugnat justitiae. Qui haec quae carnis sunt sapit, non est justus; nam prudentia carnis mors est. Vita quidem ad id relatum, pax autem ad id quod sequitur: Haec enumerando deterret a carnis obedientia. Dum nil putat Deum posse, praeter quod in naturis rerum videtur. . Ambigue loquitur, quia nondum sunt perfectae fidei, sed spes est perficiendi. Spiritus Christi, quia idem est Spiritus Dei et Spiritus Christi. Nomine corporis hominem totum significat, sicut Ezechiel econverso nomine animae, cum inquit: etc. Et sensus est: Si spiritus Christi in vobis est, licet corpus mortuum, id est homo mortuus fuerit propter peccata, id est in peccatis, spiritus tamen, id est anima quae fuerat impia, vivit: quia Deo, qui est vita, jungitur, et hoc propter justificationem, id est peccatorum remissionem, quae est ex Spiritu sancto. ait, non mortale. Ante peccatum enim corpus animale, id est mortale fuit, scilicet potens mori. Sed quod non necesse erat mori: modo mortuum dicitur propter peccatum, id est quod est necesse mori. vitandum, reservatur haec infirmitas, ut exinde peccare magis timeat. AUG. Attende quod Spiritus sanctus, etc., usque ad sicut et generationem Filii quis enarrabit? ID. Ecce quartus actus. In prima actione, etc., usque ad quia nos superiorem nobis Deum deserueramus. Non mortua, quia in resurrectione cum mortale hoc induet immortalitatem, non solum necessitas moriendi, quam modo habet propter peccatum, sed nec mortalitas, quam habuit corpus animale ante peccatum, remanebit. Evidentissime apparet non tantum Spiritus, sed etiam corporis morte propter peccatum hominem meruisse, et per Spiritum sanctum, utrumque liberatum a Christo. . Vel Spiritu sancto vel nostro: quod tamen non est, nisi agente Spiritu sancto. Aguntur dicit, non reguntur. Plus est enim agi quam regi: agi enim dicimus aliquem, quasi vix aliquid agentem; regi autem quasi jam aliquid agentem, qui ideo regitur, ut recte agat. Sed aguntur, non quod nihil per se, sed quod, ut aliquid agant, impetu gratiae impelluntur. AUG., lib. de Correp. et Grat., c. 2. Non se itaque fallant qui dicunt: Ut quid nobis, etc., usque ad accepisse se gaudeant. etc. Filii esse debetis, non servi, quia non accepistis spiritum servitutis: qui invitos timore poenae servire faciat. Idem est spiritus, sed propter diversa opera dissimiliter appellatur: Spiritus irae Aegyptiis dicitur, quibus aqua spiritu divisa nocuit. Filius Israel non dicitur irae, quibus aqua divisa profuit. Spiritus timoris est, his qui per legem, de peccatis et sua infirmitate convicti, gratiam spiritus non intelligebant. Spiritus libertatis ejus opere istis quibus regeneratio in vitam aeternam et fides, quae per dilectionem operatur, impertita est. Unus ergo spiritus qui duos timores facit. Qui et duo genera servorum faciunt. Est enim servus qui et filius, qui timet Dominum et honorat patrem, unde Malachias: Malach. 1.. Et est servus qui timet poenam, sed non diligit justitiam. Et quia de timoribus fit mentio, sciendum est praeter naturalem timorem, qui omnibus inest, quatuor esse timores, scilicet: mundanum, qui malus est nec a Deo; et servilem, qui bonus est et a Deo, sed non est sufficiens; initialem, qui bonus est et sufficiens; et castum, qui bonus est et perficiens, de quo hic agitur: Hoc iterum ex dono Spiritus, quod ita nos facit clamare Hebraice, Latine. Propter sacramentum, utrumque posuit Apostolus. Et in passione dixit Christus, quia Ecclesia est de utroque populo, cui compatiens in se ostendit filios ejus (martyres scilicet) non debere desperare, si qua tempore passionis ex humana fragilitate tristitia irrepat. Hoc recognoscere facit Spiritus sanctus, dum in Ecclesia fit remissio peccatorum; quam etsi tota Trinitas faciat, ad Spiritum sanctum tamen intelligitur pertinere, quia communis est Patri et Filio, amborumque unio; per quam fit societas et unitas, qua efficimur unum corpus unici Filii Dei. Unitas enim nos compaginat, quam facit charitas, quae non est nisi a Spiritu sancto. Haec dicuntur, ut amemus unitatem, et timeamus separationem. Etsi non decedat Deus, quod dicitur humanis legibus. Vel decedet, ut non videatur per speculum in aenigmate sicut nunc, sed facie ad faciem. Potest etiam dici, quod Christus caput nostrum ad passionem decedens, nobis reliquit pacis ecclesiasticae possessionem, sicut ipse ait: Joan. 14.. Christus etiam est haereditas nostra. Unde: Psal. 15., etc. Mortificare facta carnis, unde vita erit, nemo potest sine molestia, cui necessaria est patientia. . Creatura, sunt boni, qui in creatione Dei manent, vel quia sunt causa omnium. Corruptio est vanitas, cui subjecta est creatura. Omnia enim quae nascuntur infirma et corruptibilia sunt, et per hoc vana: quia statum suum tenere non possunt. AUG. Quod ait, etc. Sic intelligendum est, ut neque sensum, etc., usque ad laborat et corruptioni subjacet. etc. Sponte peccavit, sed non sponte fert poenam, quod subjicitur fallaciae: sed propter justitiam et clementiam ejus qui et peccatum punit, et sanare intendit. AUG. Modo creatura tantum cum nondum filiorum forma perfecta, etc., usque ad homo enim, signaculo imaginis amisso, remansit tantum creatura. Revelabitur, exspectat revela; subjecit liberabitur. Haec omnia per Spiritum. AUG. Homo. Omnis creatura est vel corporalis, etc., usque ad etsi non in omnibus hominibus. AMBR. Omnia elementa cum labore sua explent officia, quod est nostri causa: unde quiescent nobis assumptis; et ideo diligenter nos paremus. Semper in hoc nova est, quod notatur per inchoativum verbum, et pro desiderio patriae coelestis. Id est dolet. AUG. Quia etsi aliquis in sinu Abrahae dolere destitit, tamen adhuc in his qui nondum sunt liberati, omnis creatura ingemiscit. etc. AUG. Id est, non solum in homine corporis, sed et nos in nobis ipsis praeter corpus, exceptis corporis molestiis. AUG., in expos. propos. in 53. in epist. ad Rom. Non solum ipsa quae tantummodo creatura dicitur in hominibus, etc., usque ad aut sollicitante molestia. Id est, quorum jam spiritus quasi in sacrificium oblati sunt Deo, et divino charitatis igne succensi. Ut corpus etiam beneficium adoptionis accipiat, et ex omni parte filii Dei sint. Ideo dicit ut majus meriritum spei videatur et ideo debeat salvare. AUG. Quia ingemiscimus et petimus liberari, sed ne vel ante tempus vel contrarie petamus, Spiritus adjuvat. Quod oratio impetrat, donum Dei est evidenter, sed et orare est ex gratia. . Quommodo enim enarraretur, quando desideratur, quod ignoratur? Non tamen omnino ignoratur. Nam si penitus ignoraretur, non desideraretur. Et rursus si videretur, gemitibus non quaereretur. AMBR. Non quasi quaerens quod nesciat cui nihil est occultum, cuique nota est precatio omnium spirituum. . etc. Quasi dicat: Non solum hoc facit Spiritus sanctus, sed etiam facit omnia diligentibus se provenire in bonum, prospera vel adversa; talis enim Deus consolatur prosperis, exercet adversis. Prosunt ergo mala quae fideles pie perferunt, vel ad emendanda sive demenda peccata, vel ad exercendam probandamque justitiam, vel ad demonstrandam hujus vitae miseriam. Quamvis enim mors carnis de peccato primi hominis originaliter venerit, tamen bonus ejus usus gloriosissimos martyres fecit. Ideoque non solum ipsa, sed et omnia saeculi mala remissis peccatis remanere debuerunt, ut haberet homo cum quibus pro veritate certaret, et unde exercitaretur virtus fidelium. Quasi dicat: Quod vocati sunt, non aliunde est quam a praedestinatione Dei. Et inde est, quod non ex merito. Deus, id est, per appositam gratiam praeparavit ut verbo praedicationis crederent: illos id est longe ante praenovit, qui est imago Patris, usquequaque eadem cum Patre. Unde dicitur: Joan. 14.. Ut portemus imaginem coelestis, sicut portavimus imaginem terreni. Vel Quia ante omnem creaturam non factus sed natus est, et quia primus sine peccato natus, et primus impassibilis resurgens, in quo habet fratres. Vocatio exterior fit per praedicatores et est communis bonorum et malorum. Interior vero tantum electorum. De exteriori dicitur: Vocatione impletur praedestinatio. Vocare, est cognitionem de fide adjuvare vel compungere eum quem faciat audire, et hoc est electorum tantum. Hoc de praescitis, de aliis non, qui etsi ad tempus credant et boni videantur, tamen quia non permanent, non magnificantur. vel hoc autem futurum est, sed dicitur praeteritum: quia dicitur Deus fecisse quae ab aeterno disposuit facere; unde Isaias: Isa. 44.. Talibus omnia in bonum, etiam quod deviant, ut inde cautiores sint, et in se non confidentes. Sunt hic quatuor memorata: praedestinatio, vocatio, justificatio, magnificatio. Unum est in Deo, et tria in nobis. Praedestinatio enim nostra non in nobis est, sed in occulto apud ipsum in ejus praescientia. Tria vero reliqua in nobis sunt. AUG. Deus pro nobis ut praedestinaret nos ante quam essemus, ut vocaret nos cum aversi essemus, ut justificaret nos cum peccatores essemus, et glorificaret nos cum mortales essemus. Dicitur hoc quia Pater tradidit Filium, verum auctor calicis hujus est etiam ipse qui bibit. Unde Apostolus: Ephes. 5.. Si ergo Pater Filium tradidit, et Filius seipsum, Judas quid fecit? Pater tradendo Filium, bene fecit; Filius tradendo seipsum, bene fecit; Judas tradendo magistrum pro avaritia, male fecit. Non enim quod nobis praestitum est de passione Christi, malitiae Judae deputabitur; habebit ille mercedem malitiae, Christus laudem gratiae. Minus est nobis omnia dare, quam nostri causa morti Christum tradere. Itaque omnia superiora, scilicet Deus trinitas, nostra sunt ad videndum sive fruendum. Aequalia, scilicet angeli quibus aequabimur in futuro ad convivendum, modo vero sumus inferiores. Inferiora quoque nostra sunt ad dominandum. Et similiter quaedam etiam superiora, ut sublimes angeli, et universa ministeria coelestia Dei nostra sunt, non dominio, sed usu; sicut res Domini, famulorum sunt; ad victum, scilicet vel ornamentum vel aliud hujusmodi. . In honore quo Deus cujus postulatio non potest contemni. Dum quotidie hominem quem assumpsit, et grave genus mortis quod pro nobis sustinuit, vultui paterno offert. etc. CYPR. Nihil horum potest separare credentes, etc., usque ad ut et nos propter ipsum patiamur: . Hi ordines accipiuntur de malis angelis, et de bonis si fieri posset. Id est nec prospera vel adversa, unde Salomon: Prov. 30.. Multi peccant altitudine, multi necessitate. Contra hoc proponitur Achaz in Isaia, qui nolebat petere signum neque in alto neque in profundo. Remedium de Christo, qui neque elatus potestate qua aequalis Patri, nec turbatus de ejectione mortis, qui est signum in alto, et in profundo: ne ille vel regia potestate extolleretur, vel aerumna turbaretur, sicut tunc erat pro bello Assyriorum.