‏ Ruth 4

Quia Christus Judaeis vidit legem constitutam temporaliter: et ad se declinare jussit: quia eam ad dispensationis suae mysterium testificandum inclinavit. Aliter: vidit propinquum praeterire, cum praecursoris sui adventum quem more humanae vitae properare conspexit, et ad officium praecursoris misericorditer convertit. Convenienter legisperitis partem agri Noemi ad emendum obtulit, cum partem plebis quae apparente jam gratia remansit, ad salvandum, magistris Synagogae ostendit, ut infirmitatem suam agnoscerent, et quod ipsi nequirent, vero medico faciendum committerent, unde leprosis dicitur: Luc. 17., et cum irent mundati sunt. . Significat non aliam possessionem plebis quam copulationem Ecclesiae in conjugium Christi, qui suscitavit antiquum nomen filii Dei quod in initio habuerunt sancti; unde: etc., et Lucas dicit: Adam filium Dei, quem etiam in Ecclesia gentium per gratiam Dei suscitavit; unde: etc. Hoc nomen in nationibus, legis decalogus suscitare non potuit. Si autem hoc ad Joannem Baptistam retuleris, invenies eum cedentem juri propinquitatis, et dicentem: Et alibi: Cedit quoque lex Evangelio: Reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem ejus: introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum fit per Jesum Christum. . Calceamentum velamen est mysteriorum. Lex vero de pede suo calceamentum solvit, et Christo dedit, quia sacramenta per magistros populi manifestare non potuit, sed Christo hoc faciendum reservavit. Joannes ergo non sibi, sed Christo calceamentum vindicavit, quia soli Christo sponsam competere intellexit; unde ait: Sic Christus ex utroque Testamento testes habet sufficientes, quod populum gentium quem decalogus jam finitus spiritualiter fecundare non potuit, ipse semine verbi Dei fecundavit omnia possidens, quae priores et posteriores habuerunt sancti. . ISID. Decem majorum natu benedictio ostendit in nomine Jesu omnes gentes esse benedicendas. Iota enim apud Graecos decem significat, quae in nomine Jesu prima littera est. Imprecatur prospera Ecclesiae gentium, ut gratiam fecunditatis, quam habuerunt Israelitarum primi parentes, percipiat. Spe internae contemplationis habens internam intelligentiam veritatis. Unde, Rachel bona facie, et pulchra specie, quam amat omnis pie studiosus, et propter hanc servit Laban, qui interpretatur dealbatio, quam comparat gratiae Dei qui dicit: Isa. 1.. Actio hujus vitae in qua vivimus laboriosa est ex fide, et incerta, quo exitu perveniat ad utilitatem eorum quibus consulere volumus. Ipsa est Lia prior uxor Jacob, quae infirmis oculis fuisse memoratur. etc. Qui gentilis populi gratiam tenuit, et in partu fratrem qui prior manum emiserat praecessit, Israel enim in opere legis prius manum emisit, et eam prophetarum et ipsius Christi cruore pollutam retraxit. Postea vero populus gentium prorupit, ut essent Matth. 20.. Thamar quoque commutans vel amaritudo interpretatur. Ecclesia enim gentium et nomine et habitu, quae fuit in idololatria foeda et amara, in poenitentia fit dulcis et pulchra Semper Ecclesia Spiritus sancti munere fecundatur, et aliis ad lucem perpetuam decedentibus alii succedent, ut Christianum nomen in aeternum maneat et mater sanctissima de nova progenie in senectute sua consolationem habeat. Decedentibus quoque patriarchis et prophetis successerunt evangelistae et apostoli, unde: . Nurus synagogae gentilis Ecclesia est quae nupsit Christo de synagoga nato. Quem scilicet per legem gignere non potuit per prophetiae mysterium susceptum, sub velamine figuratum portabat occultum, et nutricis fungebatur officio, quia matris carebat privilegio. etc. Multitudinem scilicet eorum qui in veteri testamento legis doctrinam nutriebant, qui scilicet non crediderunt verbo Domini et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis, et tandem Christum occiderunt et apostolos persecuti sunt. Spiritualis prosapia generationis demonstratur. Obed enim Servilis interpretatur. Isai, in sole sacrificium vel incensum; David, manu fortis vel desiderabilis. Qui enim strenue Deo servit, sacrificium illi gratum et suavissimum odoris incensum per opera virtutum et orationis studium impendit. Sicque roboratus fide et devotione desiderabilis est, et Deo placet. Coelorum virtutes, qui gaudent in fecunditate Ecclesiae, et vocant nomen ejus Obed, id est, serviens, quem superno regi secum servire desiderant. Decem sunt generationes filii Judae usque ad David. Unde cognoscis quia totius divinae legis intentio ad Christum tendit, qui natus est de semine David, ut illius adventum praedicet et legis perfectionem in eo manifestet: Rom. 10.. Ante legem ergo Jacob de incarnatione Christi ait: Ad David autem, quia Christus de semine Juda, dictum est: Patet ergo etiam prophetarum et patriarcharum oraculum pertinere ad dispensationem Domini nostri Jesu Christi. . .
Copyright information for VulgGlossa