Sirach 15
. RAB. gratia Spiritus sancti: unde, Joan. 14., id est non cedet persecutioni, vel haereticae pravitati. . Apostolos, praedicatores Evangelii significat, quos Dei sapientia, id est Christus, Ecclesiae praeposuit. . etc. Pagani, et idololatrae et Judaei, qui crucifigunt Filium Dei, sequentes umbram legis, et respuentes veritatem Evangelii: vel haeretici, qui Scripturas pervertunt. Omnis qui est ex veritate, audit vocem meam. Haereticorum, qui doctrinam Patrum despiciunt, et simplices decipiunt. Donum largitatis non invidet Deus alicui, qui vult omnes homines salvos fieri. . ID. Non sunt mala nostra Deo imputanda, cui non sunt necessaria: Jacob. 1.. . ad imaginem et similitudinem suam, et liberum arbitrium dedit ei. . Id est si volueris implere opera et mandata Dei, habebis consolationem: si contempseris gehennae ardorem. . ID. Nullus potest praescientiam Dei, etc., usque ad nihil faciat homo, nisi quod dignum sit conspectui divino. . Non est auctor Deus peccandi, nec spatium concedit in quo homo impune peccare possit; semper bona praecipit, et mala interdicit. Solummodo placet ei quod bonum est, infidelitas autem et inutilitas displicet, Psal. 10. .