Sirach 20
RAB. Prohibuit iracundiam in judicio, etc., usque ad et doctrina omnis per patientiam dignoscitur. Probat exemplo, quod bonum sit non irasci: quia sicut concupiscentia spadonis maculat virginem, nec generat sobolem: ita violentia iniqui simulat judicium, sed non servat aequitatis modum. . Hic laudatur modestus, et culpatur temerarius. etc. Exponit quam taciturnitatem laudet. Alii enim tacent, quia nesciunt loqui: alii autem quia sciunt esse tempus tacendi, et tempus loquendi. . etc. Prudentes moderantur sermones suos, et tempus servant: stultus vero totum spiritum suum profert. . etc. RAB. Qui scilicet per confessionem humilitatis ab omni reatu solvitur. etc. Quando in locum vitiorum subrogat multiplicem numerum virtutum: Ut Rom. 5.. . etc. Id est, intentio, scilicet variis nequitiis maculata, semper ad nocendum parata. Septenarius enim universitatem significat. . etc. Instabilitatem haereticorum ostendit: quia sensum sui erroris violenter ab auditoribus extorquent, et ideo odibiles sunt Deo et hominibus. Vel, qui de eleemosyna in praesenti retributionem quaerit, odibilem se facit: unde, Luc. 14.. etc. Quia laboris praemium in vita hac quaerit, vel haereticus qui gloriam humanam appetit. etc. Detestabilis est coetus haereticorum, quia Scripturam Dei pravo sensu interpretantur, et expositionem suam inique praedicant. . etc. Sicut in planitie pavimenti, ubi offendicula non sunt, frustra quis cadit: sic haereticorum sensus propria nequitia excaecatus, in semita veritatis quae aperta est, casum invenit. etc. Sine gratia Spiritus sancti; vel amarus, quia amarum ex noxium sensum ingerit auditoribus. etc. RAB. Judaei, qui adhuc putant, etc., usque ad haeretici, qui sophisticis argumentis nituntur evertere veritatem Evangelii. Reprehensa falsitate haereticorum, intentionem pravae voluntatis vituperat. Sunt enim, qui cum non possunt actu peccare, nolunt in voluntate quiescere. Quia timens hujus mundi potestatem, non audet profiteri Evangelii veritatem: unde, Luc. 9.. etc. Sunt qui plura promittunt, et pauca reddunt, et eos quibus mentiendo promittunt, inimicos sibi faciunt. . Non excusat furem, sed ejus comparatione ingravat mentiendi assiduitatem. Mystice autem fures, sunt Judaei, quibus dicitur, Rom. 2.. Haeretici vero mendaces qui pejores sunt, quia post perceptam baptismi gratiam ad vomitum redierunt, et Spiritui gratiae contumeliam fecerunt. . etc. Quia sapientiam mentis demonstrat in bene dictis: unde, Matth. 12.. . Nulla est utilitas thesauri, qui absconditus est et non scitur, et sapientiae sine discretione absconsae. .