Sirach 23
RAB. Quasi: Tuo munere defendar a voragine vitiorum. Desiderat in cogitatu suo flagella disciplinae, et in corde doctrinam sapientiae: ne forte per ignorantiam non agnoscat delictorum pericula, et multiplicentur ei crimina, pro quibus cadat in manus adversariorum. . ID. Quia illam praeponit amori Dei et desiderio aeternae beatitudinis. etc. Vetat juramentum, ne fiat perjurium; unde: Jacob. 5.. . ID. Quia per simulationem celat veritatem, et alios per falsitatem mittit in errorem. . Blasphemia, quae supradictis pejor est: unde oportet ut non inveniatur id est, populo Ecclesiae, qui supplantat vitia, et in virtutibus servit Deo. . Quasi: Disciplinam ne deseras, et indisciplinato ore sermones tuos ne proferas. . ID. Haeretici et schismatici ardentem animam habent, etc., usque ad sed virum priorem relinquentes, cum idolis fornicati sunt. . ID. Qui castitatis virtutem perdit, etc., usque ad cum vultus Domini sit super facientes mala. . Quia illi nihil praeteritum, et nihil futurum est: omnia praesentia sunt. . Adulter libidinosus, de quo superius dictum est, qui quasi equus et mulus lasciviendo discurrit per latam et spatiosam viam, quae ducit ad mortem. . Aequaliter et in viro et in femina damnatur adulterium, et germen hujus copulae abominabile est Deo. Mystice autem haereticorum Synagoga, vel anima haeretica pravitate decepta, abominabilis est Deo, quia relinquit virum priorem, qui sibi eam in baptismate copulavit, et ornamento virtutum decoravit. . Quia ejus perversitas in conventu fidelium, per solertiam doctorum declaratur. Quia secta illius fundamentum veritatis non habet, fructum bonorum operum gignere non potest. . etc. Quia in aeterna beatitudine in aeternum permanebunt qui sequuntur Deum.