‏ Sirach 32

RAB. Qui dignitate praeest, non debet superbire: etc. Matth. 10.. . RAB. Ardentium gemmarum principatum tenet, etc., usque ad et mysteria Dominicae passionis digno veneratur sacramento. . ID. Fulgor coruscationis praeibit pondus grandinis; sic nitor gratiae verecundiam. ID. Admonet ne simus tristes, etc., usque ad qui per gratiam nos fecit, et bonis [operibus] omnibus replevit. . Quanto quis prudentior, tanto utitur proximorum consilio, ut addat sibi intelligentiam. . Possunt haec de catholico et haeretico accipi. Catholicus enim Deum timens omnia agit doctorum consilio et Scripturarum documento. Haereticus vero propria confidens sapientia, et propriis instat inventionibus: sed cum stultitia ejus apparuerit, per sanctos praedicatores divinis arguetur sententiis . .
Copyright information for VulgGlossa