Sirach 33
. RAB. Sicut rota carri et axis, etc., Prov. 15.. etc. ID. Sicut jumento nulla est ratio, etc., usque ad sed per oris officia aequaliter utrique pandit secreta. ID. Quia superius stultum vituperavit, etc., usque ad ut sint in signa et tempora, et dies, et annos. ID. Praecepit Deus in lege, etc., usque ad et maxime placere quod ordine et ratione fit. . ID. Id est, sua discretione illos distinxit, quos pro benefactis remuneravit, et quibus pro malefactis dignam mercedem retribuit. Post dispositionem siderum, etc., usque ad impios vero aeterna maledictione damnavit. . etc. RAB. In manu sua habet conditor massam humani generis, etc., usque ad et quem debeat indurare secundum justitiam. . Investigator operum Dei invenit in ipsis quamdam contrarietatem, sed mirabiliter a Deo ordinatam. Non est ergo mali conditor Deus, qui fecit omnia bona valde; nec mortem fecit, nec laetatur in perditione mortuorum, sed universitatis est mirabilis ordinator. Naturae ergo bonae sunt, et a Deo sunt: vitia vero non ex Deo. . Omnes communiter admonet, ut juris sui rationem non omittant, quia non aliter potest habere pacem et quietem. Qui enim primatus sui auctoritatem perdit, in despectionem et angustiam se mittit: qui autem locum suum sapienter custodit, se et suos ad profectum virtutis dirigit. Ad litteram patres docet, ut filios regant, et cum disciplina nutriant, donec veniant ad aetatem perfectam, ut digni haeredes patrum suorum possint esse. Spiritualiter vero instruit rectores Ecclesiae, ut dignitatem suam usque ad finem teneant et discipulos suos bene nutritos haeredes sui laboris relinquant. Tenere debent rectores exterius quod pro aliorum utilitate suscipiunt. . etc. RAB. Necesse est ut iniqui servi, etc., usque ad ut habeant, scilicet victum et vestitum, non vagandi otium. . etc. ID. Boni servi legem tradidit, etc., usque ad non est enim homo persequendus, sed vitia. . .