‏ Sirach 34

. RAB. Significat somnia fallacia, etc., usque ad ut sciant quid a bono spiritu percipiant, vel quid ab illusione patiantur. . Abjectis somniis hortatur credendum esse doctrinae sapientiae, quae in ore fidelis viri complantata sine mendacio consummat verbum. Aliis instruendis: unde, II Cor. 12.. etc. Mutabilis, scilicet mente, instabilis est actione. Vel, qui fidei unitate perdita multiplices sequitur haereticorum sectas, multis impietatibus servit. . RAB. Scripturam significat; qui intente Scripturam meditatur, et humiliter Dominum deprecatur, et rerum et verborum scientiam adipiscitur. . Valde detestabile est sacrificium, quod orbati patris dolori comparatur. Quidam pensant quanta tribuunt, et non quanta rapiunt. Et congregant mercedes, et mittunt eas in saccum pertusum. In sacco pertuso videtur, quando pecunia mittitur, sed non quando amittitur. Qui ergo quanta largiuntur aspiciunt, sed non quanta rapiunt, in sacculo pertuso mercedes mittunt, quia eas in spem fiduciae suae intuentes congerunt, sed non se intuentes perdunt. . RAB. In sudore vultus sui pauper acquirit panem. Qui hunc violenter tollit, quasi qui occidit proximum suum. . Hoc est quod supra dixit, sacrificium de rapina non esse acceptabile. Qui offert de rapina, videtur sibi aedificium virtutum praeparere, non crimen avaritiae attendit et rapinae. . ID. Lavamini, etc., usque ad et rursum flenda committunt. .
Copyright information for VulgGlossa