‏ Sirach 36

RAB. Ex persona fidelium dirigit orationem ad Deum, ut illos defendat et inimicos deprimat, ut digne correcti Deum iterum agnoscant, et idola deserant. . etc. ID. Optat, ut divina majestas per manum et dextrum brachium, id est, per Christum, per quem antiqua miracula facta sunt, innovet tempore gratiae, ut veteris legis et novae idem intelligatur esse Deus. . etc. RAB. Significat per adventum Christi, etc., usque ad pro statu Ecclesiae et fidelium salute. etc. Notitia Scripturae, in qua praedicatur inenarrabilis virtus Dei. etc., Omnes prophetae incarnationi Christi dant testimonium, quod Deus homo factus Ecclesiam sibi desponsaret. . etc. ID. Ordinem scilicet, et ritum sacerdotii, etc., usque ad quod Aaron figuravit in temporalibus sacrificiis, hoc impleat in spiritualibus Evangelii. ID. Postquam praedixit vocationem gentium, etc., usque ad sic veracem doctrinam discernamus, et fallacem. . Christi gratia, quae per praedicationem animas curat, et carnis concupiscentiam mitigat. Haec in Ecclesia abundat, cujus desiderium est super omnem concupiscentiam hominis, quia in ea decor virtutum et pulchritudo doctrinae. Nulla concupiscentia hominis huic desiderio potest comparari: quia, Prov. 31.. Christus qui excedit humanam naturam. Unde, Psal. 44.. Hic enim peccatum non fecit, nec est inventus dolus in ore ejus. Adjutorium Ecclesiae est secundum dispensationem Christi. Unde, Psal. 7., etc. Ipse est infinitatis ejus columna, et laboris requies. . Id est, Ecclesiam, ubi electorum animae filios bonorum operum nutriunt. Unde, Psal. 83..
Copyright information for VulgGlossa