Sirach 38
RAB. Discretos vult nos esse, etc., usque ad utrique ergo honorandi, sed spirituales praeferendi. . Antiquam tangit historiam quia in deserto Sur invenerunt filii Israel aquam amaram, sed Deus ostendit Moysi lignum, quod immissum aquam indulcavit; ubi juxta historiam demonstratur ligni medicina indulcari aquas Mystice autem aqua amara significat legem, cui si confessio crucis et sacramentum jungatur, potabilis efficitur. . ID. Contra diversas infirmitates, diversa opponunt medici, cibos scilicet et potus, emplastra, et unguenta: ut morbis conveniant medicamenta. Similiter faciunt medici spirituales. . Simile est illud: etc., et non tantum corpus, sed ut sis Panis et vini sacrificium in memoriam Dominicae passionis oblatum, praecipue curat vulnera animarum nec solum vivis, sed et mortuis valde necessarium est. . ID. Aegritudinis et molestiae, etc., usque ad et instanter Dominum deprecantur ut dirigat opera eorum, et refrigerium praestet infirmantibus. etc. Quia de infirmitatibus, et medicorum curationibus disputavit, de mortuorum exsequiis adjungit. . ID. Ad monitio bonorum patrum ut filii praeparent sibi viaticum bonorum operum. Quasi diceret: Ergo cautus esto in omnibus, ne forte in obitu proximi plus aequo doleas. . Quasi: Morituri memoriam continuo conserva, et confide, et spe conforta, ne in ultimo articulo deficiat. . Praedicatores sanctos significat, qui omni tempore docendo, exhortando, auditores suos instruunt ut interioris hominis virtutem eliciant, et animam humanam ad imaginem Dei reforment. Unde, I Cor. 3.. Et alibi: Gal. 4.. Quot species virtutum sunt, tot operationes et documenta mentibus electorum doctrina imprimunt. . etc. Ordo praedicatorum, qui per diversa officia ministerium suum agunt, doctrinam secundum auditores temperant: qui fragiles et infirmos verbis et exemplo formant, ut vasa in honorem faciant. Cum praesentis vitae volubilem conversationem per vestigia bonorum operum subjectis ostendit immutabilem. . RAB. Quia multis exemplis, etc., usque ad ut in fornace cordis operationem discipulorum igne solidet charitatis. . .