‏ Sirach 41

etc. RAB. Qui prosperitatem mundi et divitias amat, amara est illi mors corporalis, quia futurae vitae gaudia negligit. . ID. Commune est omni carni, nec quisquam evadere potest, etiamsi centum aut mille annos vixerit aut ultra; unde: Psal. 88.. . Abominabiles sunt filii peccatorum, qui scilicet, impios patres imitati sunt. . Qui male filios nutrit, vel exemplo perdit, reus est eorum perditionis. Vel, qui mala opera de prava voluntate gignit, damnabitur pro eis . Superioribus respondet, in quibus de morte temporali disputavit: quia sicut homo de terra creatus pro peccato originali in terram redit, quamvis in incorruptione surrecturus; sic impii pro peccatis suis maledicti, in aeternam perditionem cum corpore et anima ibunt. . etc. Ut bene et religiose vivas. Sic autem acquiritur bonum nomen. . etc. Qui abscondet frumentum, maledicetur in populis, benedictio autem super caput vendentium. Quia bonum nomen et bonam et vitam utilem esse praedixit, et occultantes scientiam reprehendit, suadet ut revertantur ad studium docendi, quia non est bonum irreverentem et inobedientem esse suo doctori. Juxta litteram, nos instruit ut a vitiis caveamus, et virtutibus operam demus, et ne spretis melioribus, eligamus pejora, quae sequitur confusio sempiterna. . etc. RAB. Cum angeli colligent de Ecclesia omnia scandala, etc., usque ad et fornicationibus haereticorum se miscuit. etc. Cupiditatem carnalem quae debet subesse spiritui, hanc non debemus scrutari et suggestionibus ejus subjici. .
Copyright information for VulgGlossa