Sirach 45
. In monte Sinai, scilicet legem dedit ei et praecepta vitae, cum eo loquens in nube. . etc. Describit ritum veteris sacerdotii et ornatum pontificis, quae omnia figura erant Novi Testamenti, et veri sacerdotis Jesu Christi. Vestimenta pontificis sunt opera virtutum: sapientia, doctrina. . etc. In qua erat nomen omnipotentis Dei, quae significat honorificentiam divinae majestatis, quoniam super omnia statuere debemus, ut in omnibus actibus nostris et sermonibus honorificetur Deus I Petr. 4.. . RAB. Quomodo Moyses Aaron, etc., usque ad Christi enim sacerdotium et ritus sacrificiorum in aeternum manebit. . ID. Phinees, sicut scriptum est in libro Numerorum Cap. 25., etc., usque ad ad montem fortitudinis, id est Christum, feliciter pervenit. . ID. Significat quod David in distributione ministeriorum Dei, etc., usque ad et in tabernaculo ministrorum vices ordinavit.