‏ Sirach 7

RAB. Perfectam ultionem, etc., Luc. 11.. . Non potest exercere opus justi regiminis, qui sententiam neglexit verae pietatis; unde: Luc. 22.. Nulla praesumptio perniciosior, quam de propria justitia, aut scientia superbire; unde: Eccl. 7.. Et alibi: Prov. 26.. Debet quisque proprias virtutes perpendere, et pro quantitate virium curam aliorum suscipere: ne dum delectatur loco gloriae, fiat subditis auctor ruinae; et qui gravatur pondere suarum, velit fieri judex alienarum culparum. Qui ratione pollet, et liberi arbitrii potestate praevalet, subditorum insolentia non peccet, sed constanter resistat alienae nequitiae: nec se putet impune peccare, si plurimorum acquiescit voluntati; unde: Rom. 1., etc. . Omne mendacium malum; et proximis inferre scandalum perniciosum est. Multo magis ergo amico fraudem moliri, crimen imponere: quoniam testis mendax peribit; unde in Proverbiis: Prov. 20.. . Quasi. Noli sensum tuum docere, audi sapientiam seniorum. Tutius est enim audire, quam loqui; unde: Jac. 1.. Peccanti homini scientia data est, ut labore manuum quaereret sibi victum; unde: Gen. 3., etc. . etc. Quia caro peccatorum, quae luxuria defluit, igne inferni et vermibus cruciabitur, ubi vermis non moritur, et ignis non exstinguitur: in putredo gehennae, in ardor signatur. Vel est sera scelerum poenitentia, quae in tormentis conscientiam peccatorum mordere non cessat, ut ignis sit poena extrinsecus saeviens, vermis autem dolor interius accusans. RAB. Multi perierunt pro avaritia, etc., Prov. 1.. Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Potest per hanc mulierem sapientia intelligi, quae alibi pretiosa margarita dicitur, quam spiritualis negotiator inveniens vendit omnia, et emit eam. Unde: quasi, sapientiam sequere, et scientiam Scripturarum, et quasi conjugem tibi copula. Qualiter servi nutriendi sunt, aperte monstratur, affectu, scilicet, filiorum pro jure naturae; et disciplinandi pro mentis instabilitate; unde in sequentibus, Oppressum violentia servitutis. I Cor. 12.. . etc. Sicut bonos servos affectu filiorum habendos, sic ancillas, quasi filias habendas esse docet, sed cum disciplina: unde, Eccli. 30.. . Conjugalem commendat pudicitiam, removens omnem detestabilem copulam. Mystice autem admonet ut catholicam fidem in vera religione, quam primum post baptismi perceptionem sortiti sumus, firmiter tenentes, haereticorum perfidiam abjiciamus. . etc. RAB. Timorem Dei et amorem, etc., usque ad quia charitas operit multitudinem peccatorum. . Superius pro his quae offeruntur ministris Dei promisit peccatorum purgationem: nunc autem pro eleemosynis veniam et benedictionis gratiam, quia sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccata. . Ad eleemosynam pertinet sepultura mortuorum, multo magis ergo consolatio vivorum: unde Paulus docet gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Probatio dilectionis exhibitio est operis: unde, I Joan. 3. . .
Copyright information for VulgGlossa