‏ Sirach 9

etc. RAB. Docet pudicitiam, etc., usque ad non consentit haereticae pravitati. . Haereticorum Synagogam, quae per diversos errores volitat. Haereticorum turba, quae per diversos errores dissilit, ut quem eloquentiae suae amatorem conspexerit ad se trahat quasi meretrix; unde: Prov. 7., etc. Averte oculos tuos, ne videant vanitatem: ne libeat videre quae non licet concupiscere. Mystice autem non debemus decorem eloquentiae haereticae amare, nec simulatas virtutes attendere. . etc. Idem sub alia figura. Vici enim civitatis, haereticorum conventicula sunt: quae se a civitate separant, de qua dicitur: Psal. 86.. . Major est fiducia ex parte rei cognitae, quam ignotae. Doctrinam quoque sanctorum Patrum non debemus declinare et novellos doctores audire. etc. Novus doctor studere debet, ut sanam doctrinam et operationem firmiter percipiat: et postea sibi et aliis proficiat. . Haereticus, qui semper contentiosus, et ideo odibilis Deo et hominibus.
Copyright information for VulgGlossa