‏ 1 Chronicles 16

1adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo 2cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini 3et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem assae carnis bubulae et frixam oleo similam 4constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israhel 5Asaph principem et secundum eius Zacchariam porro Iahihel et Semiramoth et Ieihel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Ieihel super organa psalterii et lyras Asaph autem ut cymbalis personaret 6Banaiam vero et Azihel sacerdotes canere tuba iugiter coram arca foederis Domini 7in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres eius 8confitemini Domino invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones illius 9canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius 10laudate nomen sanctum eius laetetur cor quaerentium Dominum 11quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius semper 12recordamini mirabilium eius quae fecit signorum illius et iudiciorum oris eius 13semen Israhel servi eius filii Iacob electi illius 14ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius 15recordamini in sempiternum pacti eius sermonis quem praecepit in mille generationes 16quem pepigit cum Abraham et iuramenti illius cum Isaac 17et constituit illud Iacob in praeceptum et Israhel in pactum sempiternum 18dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae 19cum essent pauci numero parvi et coloni eius 20et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum 21non dimisit quemquam calumniari eos sed increpuit pro eis reges 22nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari 23canite Domino omnis terra adnuntiate ex die in diem salutare eius 24narrate in gentibus gloriam eius in cunctis populis mirabilia illius 25quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos 26omnes enim dii populorum idola Dominus autem caelos fecit 27confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium in loco eius 28adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et imperium 29date Domino gloriam nomini eius levate sacrificium et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto 30commoveatur a facie illius omnis terra ipse enim fundavit orbem inmobilem 31laetentur caeli et exultet terra et dicant in nationibus Dominus regnavit 32tonet mare et plenitudo eius exultent agri et omnia quae in eis sunt 33tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit iudicare terram 34confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 35et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis 36benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno usque in aeternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino 37dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies et vices suas 38porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores 39Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon 40ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis iugiter mane et vespere iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini quam praecepit Israheli 41et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius 42Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios 43reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suae

Copyright information for VulgJ