‏ 1 Chronicles 23

1igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israhel 2et congregavit omnes principes Israhel et sacerdotes atque Levitas 3numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra et inventa sunt triginta octo milia virorum 4ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor milia praepositorum autem et iudicum sex milia 5porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis quae fecerat ad canendum 6et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gersom videlicet et Caath et Merari 7Gersom Leedan et Semei 8filii Leedan princeps Ieihel et Zetham et Iohel tres 9filii Semei Salomith et Ozihel et Aran tres isti principes familiarum Leedan 10porro filii Semei Ieeth et Ziza et Iaus et Baria isti filii Semei quattuor 11erat autem Ieeth prior Ziza secundus porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt 12filii Caath Amram et Isaar Hebron et Ozihel quattuor 13filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut ministraret in sancto sanctorum ipse et filii eius in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini eius in perpetuum 14Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu Levi 15filii Mosi Gersom et Eliezer 16filii Gersom Subuhel primus 17fuerunt autem filii Eliezer Roobia primus et non erant Eliezer filii alii porro filii Roobia multiplicati sunt nimis 18filii Isaar Salumith primus 19filii Hebron Ieriau primus Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus 20filii Ozihel Micha primus Iesia secundus 21filii Merari Mooli et Musi filii Mooli Eleazar et Cis 22mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum 23filii Musi Mooli et Eder et Ierimuth tres 24hii filii Levi in cognationibus et familiis suis principes per vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra 25dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israhel populo suo et habitationem Hierusalem usque in aeternum 26nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum 27iuxta praecepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra 28et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini 29sacerdotes autem super panes propositionis et ad similae sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem similam et super omne pondus atque mensuram 30Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam 31tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et kalendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et caerimonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino 32et custodiant observationes tabernaculi foederis et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum ut ministrent in domo Domini

Copyright information for VulgJ