‏ 1 Chronicles 4

1filii Iuda Phares Esrom et Carmi et Ur et Subal 2Reaia vero filius Subal genuit Ieth de quo nati sunt Ahimai et Laed hae cognationes Sarathi 3ista quoque stirps Hetam Iezrahel et Iesema et Iedebos nomenque sororis eorum Asalelphuni 4Phunihel autem pater Gedor et Ezer pater Osa isti sunt filii Ur primogeniti Ephrata patris Bethleem 5Asur vero patris Thecue erant duae uxores Halaa et Naara 6peperit autem ei Naara Oozam et Epher et Themani et Asthari isti sunt filii Naara 7porro filii Halaa Sereth Isaar et Ethnan 8Cos autem genuit Anob et Sobaba et cognationem Aral filii Arum 9fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens quia peperi eum in dolore 10invocavit vero Iabes Deum Israhel dicens si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos et fuerit manus tua mecum et feceris me a malitia non opprimi et praestitit Deus quae precatus est 11Chaleb autem frater Suaa genuit Machir qui fuit pater Esthon 12porro Esthon genuit Bethrapha et Phesse et Thena patrem urbis Naas hii sunt viri Recha 13filii autem Cenez Othonihel et Saraia porro filii Othonihel Athath 14et Maonathi genuit Ophra Saraias autem genuit Ioab patrem vallis Artificum ibi quippe artifices erant 15filii vero Chaleb filii Iephonne Hir et Hela et Nahem filiique Hela et Cenez 16filii quoque Iallelel Ziph et Zipha Thiria et Asrahel 17et filii Ezra Iether et Mered et Epher et Ialon genuitque Mariam et Sammai et Iesba patrem Esthamo 18uxor quoque eius Iudaia peperit Iared patrem Gedor et Heber patrem Soccho et Hicuthihel patrem Zano hii autem filii Beththiae filiae Pharaonis quam accepit Mered 19et filii uxoris Odaiae sororis Naham patris Ceila Garmi et Esthamo qui fuit de Machathi 20filii quoque Simon Amnon et Rena filius Anan et Thilon et filii Iesi Zoeth et Benzoeth 21filii Sela filii Iuda Her pater Lecha et Laada pater Maresa et cognationes Domus operantium byssum in domo Iuramenti 22et Qui stare fecit solem virique Mendacii et Securus et Incendens qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Leem haec autem verba vetera 23hii sunt figuli habitantes in plantationibus et in praesepibus apud regem in operibus eius commoratique sunt ibi 24filii Symeon Namuhel et Iamin Iarib Zara Saul 25Sellum filius eius Mabsam filius eius Masma filius eius 26filii Masma Amuhel filius eius Zacchur filius eius Semei filius eius 27filii Semei sedecim et filiae sex fratres autem eius non habuerunt filios multos et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum Iuda 28habitaverunt autem in Bersabee et Molada et Asarsual 29et in Ballaa et in Asom et in Tholad 30et in Bathuhel et in Orma et in Siceleg 31et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim hae civitates eorum usque ad regem David 32villae quoque eorum Etham et Aen et Remmon et Thochen et Asan civitates quinque 33et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal haec est habitatio eorum et sedum distributio 34Masobab quoque et Iemlech et Iosa filius Amasiae 35et Iohel et Ieu filius Iosabiae filii Saraiae filii Asihel 36et Helioenai et Iacoba et Isuaia et Asaia et Adihel et Isimihel et Banaia 37Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia 38isti sunt nominati principes in cognationibus suis et in domo adfinitatum suarum multiplicati sunt vehementer 39et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis et ut quaererent pascua gregibus suis 40inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et fertilem in qua ante habitaverunt de stirpe Ham 41hii ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiae regis Iuda et percusserunt tabernacula eorum et habitatores qui inventi fuerant ibi et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque pro eis quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt 42de filiis quoque Symeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Phaltiam et Nahariam et Raphaiam et Ozihel filios Iesi 43et percusserunt reliquias quae evadere potuerant Amalechitarum et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc

Copyright information for VulgJ