‏ 1 Chronicles 6

1filii Levi Gersom Caath Merari 2filii Caath Amram Isaar Hebron et Ozihel 3filii Amram Aaron Moses et Maria filii Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar 4Eleazar genuit Finees et Finees genuit Abisue 5Abisue vero genuit Bocci et Bocci genuit Ozi 6Ozi genuit Zaraiam et Zaraias genuit Meraioth 7porro Meraioth genuit Amariam et Amarias genuit Ahitob 8Ahitob genuit Sadoc Sadoc genuit Achimaas 9Achimaas genuit Azariam Azarias genuit Iohanan 10Iohanan genuit Azariam ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam aedificavit Salomon in Hierusalem 11genuit autem Azarias Amariam et Amarias genuit Ahitob 12Ahitob genuit Sadoc et Sadoc genuit Sellum 13Sellum genuit Helciam et Helcias genuit Azariam 14Azarias genuit Saraiam et Saraias genuit Iosedec 15porro Iosedec egressus est quando transtulit Dominus Iudam et Hierusalem per manus Nabuchodonosor 16filii ergo Levi Gersom Caath et Merari 17et haec nomina filiorum Gersom Lobeni et Semei 18filii Caath Amram et Isaar et Hebron et Ozihel 19filii Merari Mooli et Musi hae autem cognationes Levi secundum familias eorum 20Gersom Lobeni filius eius Iaath filius eius Zamma filius eius 21Ioaa filius eius Addo filius eius Zara filius eius Iethrai filius eius 22filii Caath Aminadab filius eius Core filius eius Asir filius eius 23Helcana filius eius Abiasaph filius eius Asir filius eius 24Thaath filius eius Urihel filius eius Ozias filius eius Saul filius eius 25filii Helcana Amasai et Ahimoth 26Helcana filii Helcana Sophai filius eius Naath filius eius 27Heliab filius eius Hieroam filius eius Helcana filius eius 28filii Samuhel primogenitus Vasseni et Abia 29filii autem Merari Mooli Lobeni filius eius Semei filius eius Oza filius eius 30Samaa filius eius Aggia filius eius Asaia filius eius 31isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini ex quo conlocata est arca 32et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec aedificaret Salomon domum Domini in Hierusalem stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio 33hii vero sunt qui adsistebant cum filiis suis de filiis Caath Heman cantor filius Iohel filii Samuhel 34filii Helcana filii Hieroam filii Helihel filii Thou 35filii Suph filii Helcana filii Maath filii Amasai 36filii Helcana filii Iohel filii Azariae filii Sophoniae 37filii Thaath filii Asir filii Abiasaph filii Core 38filii Isaar filii Caath filii Levi filii Israhel 39et fratres eius Asaph qui stabat a dextris eius Asaph filius Barachiae filii Samaa 40filii Michahel filii Basiae filii Melchiae 41filii Athnai filii Zara filii Adaia 42filii Ethan filii Zamma filii Semei 43filii Ieth filii Gersom filii Levi 44filii autem Merari fratres eorum ad sinistram Ethan filius Cusi filii Abdi filii Maloch 45filii Asabiae filii Amasiae filii Helciae 46filii Amasai filii Bonni filii Somer 47filii Mooli filii Musi filii Merari filii Levi 48fratres quoque eorum Levitae qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini 49Aaron vero et filii eius adolebant incensum super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum et ut precarentur pro Israhel iuxta omnia quae praecepit Moses servus Dei 50hii sunt autem filii Aaron Eleazar filius eius Finees filius eius Abisue filius eius 51Bocci filius eius Ozi filius eius Zaraia filius eius 52Meraioth filius eius Amaria filius eius Ahitob filius eius 53Sadoc filius eius Achimaas filius eius 54et haec habitacula eorum per vicos atque confinia filiorum scilicet Aaron iuxta cognationes Caathitarum ipsis enim sorte contigerat 55dederunt igitur eis Hebron in terra Iuda et suburbana eius per circuitum 56agros autem civitatis et villas Chaleb filio Iephonne 57porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron et Lobna et suburbana eius 58Iether quoque et Esthmo cum suburbanis suis sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis 59Asan quoque et Bethsemes et suburbana eorum 60de tribu autem Beniamin Gabee et suburbana eius et Almath cum suburbanis suis Anathoth quoque cum suburbanis suis omnes civitates tredecim per cognationes suas 61filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem 62porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Isachar et de tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim 63filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim 64dederunt quoque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum 65dederuntque per sortem ex tribu filiorum Iuda et ex tribu filiorum Symeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has quas vocaverunt nominibus suis 66et his qui erant ex cognatione filiorum Caath fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim 67dederunt ergo eis urbes ad confugiendum Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis 68Hicmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter 69necnon et Helon cum suburbanis suis et Gethremmon in eundem modum 70porro ex dimidia tribu Manasse Aner et suburbana eius Balaam et suburbana eius his videlicet qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant 71filiis autem Gersom de cognatione dimidiae tribus Manasse Gaulon in Basan et suburbana eius et Astharoth cum suburbanis suis 72de tribu Isachar Cedes et suburbana eius et Dabereth cum suburbanis suis 73Ramoth quoque et suburbana illius et Anem cum suburbanis suis 74de tribu vero Aser Masal cum suburbanis suis et Abdon similiter 75Acac quoque et suburbana eius et Roob cum suburbanis suis 76porro de tribu Nepthali Cedes in Galilea et suburbana eius Amon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana eius 77filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon Remmono et suburbana eius et Thabor cum suburbanis suis 78trans Iordanem quoque ex adverso Hiericho contra orientem Iordanis de tribu Ruben Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Iasa cum suburbanis suis 79Cademoth quoque et suburbana eius et Miphaath cum suburbanis suis 80necnon de tribu Gad Ramoth in Galaad et suburbana eius et Manaim cum suburbanis suis 81sed et Esbon cum suburbanis eius et Iezer cum suburbanis suis

Copyright information for VulgJ