1 Chronicles 9
1universus ergo Israhel dinumeratus est et summa eorum scripta est in libro regum Israhel et Iuda translatique sunt in Babylonem propter delictum suum 2qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis Israhel et sacerdotes Levitae et Nathinnei 3commorati sunt in Hierusalem de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis quoque Ephraim et Manasse 4Othei filius Amiud filius Emri filii Omrai filii Bonni de filiis Phares filii Iuda 5et de Siloni Asaia primogenitus et filii eius 6de filiis autem Zara Ieuhel et fratres eorum sescenti nonaginta 7porro de filiis Beniamin Salo filius Mosollam filii Oduia filii Asana 8et Iobania filius Hieroam et Hela filius Ozi filii Mochori et Mosollam filius Saphatiae filii Rahuhel filii Iebaniae 9et fratres eorum per familias suas nongenti quinquaginta sex omnes hii principes cognationum per domos patrum suorum 10de sacerdotibus autem Iedaia Ioiarib et Iachin 11Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc filii Maraioth filii Ahitob pontifex domus Dei 12porro Adaias filius Hieroam filii Phasor filii Melchia et Masaia filius Adihel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer 13fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei 14de Levitis autem Semeia filius Assub filii Ezricam filii Asebiu de filiis Merari 15Bacbacar quoque carpentarius et Galal et Mathania filius Micha filii Zechri filii Asaph 16et Obdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Helcana qui habitavit in atriis Netophathi 17ianitores autem Sellum et Acub et Telmon et Ahiman et frater eorum Sellum princeps 18usque ad illud tempus in porta Regis ad orientem observabant per vices suas de filiis Levi 19Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritae super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum 20Finees autem filius Eleazar erat dux eorum coram Domino 21porro Zaccharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi testimonii 22omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel videns in fide sua 23tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis 24per quattuor ventos erant ostiarii id est ad orientem et ad occidentem ad aquilonem et ad austrum 25fratres autem eorum in viculis morabantur et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus 26his quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini 27per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores 28de horum grege erant et super vasa ministerii ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur 29de ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus 30filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant 31et Matthathias Levites primogenitus Sellum Coritae praefectus erat eorum quae in sartagine frigebantur 32porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis ut semper novos per singula sabbata praepararent 33hii sunt principes cantorum per familias Levitarum qui in exedris morabantur ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent 34capita Levitarum per familias suas principes manserunt in Hierusalem 35in Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iaihel et nomen uxoris eius Maacha 36filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab 37Gedor quoque et Ahio et Zaccharias et Macelloth 38porro Macelloth genuit Semmaam isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis 39Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul et Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal 40filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha 41porro filii Micha Phiton et Malech et Thara 42Ahaz autem genuit Iara et Iara genuit Alamath et Azmoth et Zamri et Zamri genuit Mosa 43Mosa vero genuit Baana cuius filius Raphaia genuit Elasa de quo ortus est Esel 44porro Esel sex filios habuit his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Obdia Anan hii filii Esel
Copyright information for
VulgJ