‏ 1 Corinthians 1

1Paulus vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Sosthenes frater 2ecclesiae Dei quae est Corinthi sanctificatis in Christo Iesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro 3gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 4gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quae data est vobis in Christo Iesu 5quia in omnibus divites facti estis in illo in omni verbo et in omni scientia 6sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis 7ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi 8qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die adventus Domini nostri Iesu Christi 9fidelis Deus per quem vocati estis in societatem Filii eius Iesu Christi Domini nostri 10obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia 11significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab his qui sunt Chloes quia contentiones inter vos sunt 12hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit ego quidem sum Pauli ego autem Apollo ego vero Cephae ego autem Christi 13divisus est Christus numquid Paulus crucifixus est pro vobis aut in nomine Pauli baptizati estis 14gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Gaium 15ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis 16baptizavi autem et Stephanae domum ceterum nescio si quem alium baptizaverim 17non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi 18verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est his autem qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est 19scriptum est enim perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo 20ubi sapiens ubi scriba ubi conquisitor huius saeculi nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi 21nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes 22quoniam et Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt 23nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem scandalum gentibus autem stultitiam 24ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam 25quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus et quod infirmum est Dei fortius est hominibus 26videte enim vocationem vestram fratres quia non multi sapientes secundum carnem non multi potentes non multi nobiles 27sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia 28et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et quae non sunt ut ea quae sunt destrueret 29ut non glorietur omnis caro in conspectu eius 30ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio 31ut quemadmodum scriptum est qui gloriatur in Domino glorietur

Copyright information for VulgJ