‏ 1 Esdras 9

1et exsurgens Ezras ab ante atrium templi, abiit in pastoforium Ionathae filii Nasibi. 2et hospitatus illic, non gustavit panem nec aquam bibit, lugens super iniquitates multitudinis. 3et facta est praedicatio in omni Iudaea et in Hierusalem omnibus qui erant ex captivitate congregari in Hierusalem 4et quicumque non occurrerit biduo aut triduo diei secundum iudicium adsidentium seniorum, tollentur facultates eius, et ipse alienus iudicabitur a multitudine captivitatis. 5et congregati sunt omnes qui erant ex tribu Iuda et Beniamin in tribus diebus in Hierusalem; hic mensis est nonus, vicesima mensis. 6et adsedit omnis multitudo in area templi, trementes propter hiemem praesentem. 7et exsurgens Ezras dixit illis: vos inique fecistis conlocando vobis in matrimonium uxores alienigenas, ut adderetis ad peccata Israhel. 8et nunc date confessionem et magnificentiam Domino Deo patrum nostrorum, 9et perficite voluntatem ipsius et discedite a gentibus terrae et ab uxoribus alienigenis. 10et clamavit omnis multitudo et dixerunt magna voce: sicut dixisti faciemus. 11sed quoniam multitudo magna est, et tempus hiberni est et non possumus in subdiali parte stare, et hoc opus non est nobis unius diei neque bidui, multum in his peccavimus, 12stent praepositi multitudinis et omnes qui nobiscum inhabitant et quotquot habent apud se uxores alienigenas, 13et adsistant accepto tempore et ex omni loco presbyteri et iudices, usquequo solvant iram Domini negotii huius. 14Ionatha autem filius Ezeli et Ozias Thochani susceperunt secundum haec, et Bosoramus et Levis et Sabbatheus simul cooperati sunt cum illis. 15et fecerunt secundum haec omnia universi qui erant ex captivitate. 16et elegit sibi viros Ezras sacerdos, principes magnos de patribus eorum secundum nomina, et consederunt novilunio mensis decimi examinare negotium istud. 17et determinatum est de viris qui habebant uxores alienigenas usque ad neomenia primi mensis. 18et inventi sunt ex sacerdotibus commixti qui habebant alienigenas uxores: 19ex filiis Iesu filii Iosedech et fratribus eius Maseas et Eliezerus et Ioribus et Ioadeus. 20et iniecerunt manus, ut expellerent uxores suas, et ad litandum in exoratione arietem pro ignorantia sua. 21et ex filiis Emmeri Masseas et Esses et Ieel et Azarias. 22et ex filiis Fosor Elionia, Assias, Ismahelus et Nathanaelus, Ioceddeus et Talsas. 23et ex Levitis Iozabdus et Semeis et Colius et Calitas et Fatheas et Coluas et Elionas. 24ex sacris cantoribus Eliasubus Zaccurus. 25ex ostiariis Sallumus et Tolbanes. 26et ex Israhel: ex filiis Foroos Ieremias et Ieddias et Melchias et Mielus et Eleazarus et Iemmebias et Baninas. 27et ex filiis Iolam Mamthanias et Zaccharias, Iezrelus et Iobdius et Herimoth et Helias. 28et ex filiis Zathom Eliadas et Eliasimus et Othias et Larimoth et Zabdus et Zebedias. 29et ex filiis Bebe Iohannes et Ananias et Zabdias et Emethis. 30et ex filiis Banni Olamus et Malluchus et Ieddaeus et Iasub et Asubus et Hierimoth. 31et ex filiis Addin Naathus et Moosias et Calchurus et Raanas et Baseas, Mathathias et Beseel et Bonnus et Manasses. 32et ex filiis Nuae Noneas et Aseas et Melchias et Sameas et Simon, Beniamin et Malchus et Marras. 33et ex filiis Asom Carianeus, Mathathias et Bannus et Elifalat et Manasses et Semei. 34et ex filiis Banni Ieremias et Moodias et Abramus et Ioel et Baneas et Pelias et Ionas et Marimoth et Eliasib et Mathaneus et Eliasis et Zorisas et Diaelus et Samedius et Sambris et Iosephus. 35et ex filiis Nobaei Idaelus et Mathathias et Sabadus et Zetheda Sednu et Iessei Baneas. 36omnes isti coniunxerunt sibi uxores alienigenas, et dimiserunt eas cum filiis. 37et inhabitaverunt sacerdotes et Levitae et qui erant ex Israhel in Hierusalem et in tota regione una novilunio mensis septimi, et erant filii Israhel in commorationibus suis. 38et congregata est omnis multitudo simul in aream quae est ab oriente portae sacrae. 39et dixerunt Ezrae pontifici et lectori, ut adferret legem Moysi quae tradita est a Domino Deo Israhel. 40et adtulit Ezras pontifex legem omni multitudini eorum a viro usque ad mulierem et omnibus sacerdotibus, audire legem novilunio mensis septimi. 41et legebat in area quae est ante sacram portam templi a prima luce usque ad vesperam coram viris et mulieribus, et dederunt omnes sensum ad legem. 42et stetit Ezras sacerdos et lector legis super ligneum tribunal quod fabricatum erat. 43et steterunt ad eum Mathathias, Samus, Ananias, Azarias, Urias, Ezechias, et Balsamus ad dexteram, 44et ad sinistram Faldeus, Misael, Malachias, Abustassabus, Nabadias et Zaccharias 45et adsumpsit Ezras librum coram omni multitudine praesidebat enim in gloria in conspectu omnium. 46et cum absolvisset legem, omnes recti steterunt. et benedixit Ezras Dominum Deum altissimum, Deum Sabaoth omnipotentem. 47et respondit omnis populus: amen. et elevatis susum manibus procidentes in terram adoraverunt Dominum. 48Iesus et Banaeus et Sarabias et Iadinus et Accubus et Sabbateus et Calites et Azarias et Ioradus et Ananias et Filias, Levitae 49qui docebant legem Domini et in multitudine legebant legem Domini, et praeferebant singuli eos qui intellegebant lectionem. 50et dixit Attarates Ezrae pontifici et lectori et Levitis qui docebant multitudinem 51dicens: dies hic est sanctus Domino. et omnes flebant, cum audissent legem. 52digressi ergo manducate pinguissima quaeque et bibite dulcissima quaeque et mittite munera his qui non habent. 53sanctus est enim dies Domini, et nolite maesti esse, Dominus enim clarificavit vos. 54et Levitae denuntiabant in publico omnibus dicentes: dies hic sanctus est, nolite maesti esse. 55et abierunt omnes manducare et bibere et epulari et dare munera his qui non habent ut epulentur. magnifice enim sunt exaltati verbis quibus edocti sunt. 56et congregati sunt universi in Hierusalem, celebrare laetitiam secundum testamentum Domini Dei Israhel.

Copyright information for VulgJ