‏ 1 Thessalonians 5

1de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis 2ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet 3cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient 4vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat 5omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum 6igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus 7qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt 8nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis 9quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum 10qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus 11propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis 12rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos 13ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis 14rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes 15videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes 16semper gaudete 17sine intermissione orate 18in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis 19Spiritum nolite extinguere 20prophetias nolite spernere 21omnia autem probate quod bonum est tenete 22ab omni specie mala abstinete vos 23ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur 24fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet 25fratres orate pro nobis 26salutate fratres omnes in osculo sancto 27adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus 28gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen

Copyright information for VulgJ