‏ 1 Timothy 1

1Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae 2Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro 3sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent 4neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide 5finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta 6a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium 7volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant 8scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur 9sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis 10fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur 11quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi 12gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio 13qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate 14superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu 15fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum 16sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam 17regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen 18hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam 19habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt 20ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare

Copyright information for VulgJ