‏ 2 Corinthians 10

1ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens autem confido in vobis 2rogo autem ne praesens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus 3in carne enim ambulantes non secundum carnem militamus 4nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes 5et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi 6et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam cum impleta fuerit vestra oboedientia 7quae secundum faciem sunt videte si quis confidit sibi Christi se esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse Christi est ita et nos 8nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram non erubescam 9ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistulas 10quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis 11hoc cogitet qui eiusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas absentes tales et praesentes in facto 12non enim audemus inserere aut conparare nos quibusdam qui se ipsos commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes nosmet ipsos nobis 13nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum mensuram regulae quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos 14non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi 15non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam 16etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari 17qui autem gloriatur in Domino glorietur 18non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat

Copyright information for VulgJ