2 Esdras 14
1et factum est tertio die, et ego sedebam sub quercu, 2et ecce vox exivit contra me de rubo et dixit: Ezra, Ezra. et dixi: ecce ego, Domine. et surrexi super pedes meos. et dixit ad me: 3revelans revelatus sum super rubum et locutus sum Moysi, quando populus meus serviebat in Aegypto. 4et misi eum et eduxi populum meum de Aegypto, et adduxi eum super montem Sina et detinebam eum apud me diebus multis. 5et enarravi ei mirabilia multa, et ostendi ei temporum secreta et temporum finem. et praecepi ei dicens: 6haec in palam facies verba et haec abscondes. 7et nunc tibi dico: 8signa quae demonstravi et somnia quae vidisti et interpretationes quas tu audisti in corde tuo repone ea. 9tu enim recipieris ab hominibus, et converteris residuum cum Filio meo et cum similibus tuis, usquequo finiantur tempora. 10quoniam saeculum perdidit iuventutem suam et tempora adpropinquant senescere. 11duodecim enim partibus divisum est saeculum, et transierunt eius decem iam et dimidium decimae partis, 12superant autem eius duae prae medium decimae partis 13nunc ergo dispone domum tuam, et corripe populum tuum, et consolare humiles eorum, et renuntia iam corruptae vitae, 14et dimitte abs te mortales cogitationes, et proice abs te pondera humana, et exue te iam infirmam naturam, et repone in unam partem molestissima tibi cogitamenta, et festina transmigrare a temporibus his. 15quae enim vidisti nunc contigisse mala, iterum horum deteriora facientur, 16quantum enim invalidum fieri saeculum a senectute, tantum multiplicabunt super inhabitantes mala, 17prolongavit enim magis veritas et adpropinquavit mendacium, iam enim festinat aquila venire, quam vidisti in visionem. 18et respondi: dixi coram te, Domine. 19ecce enim ego abibo sicut praecepisti mihi, et corripiam praesentem populum. qui autem iterum nati fuerint, quis commonebit? 20positum est ergo saeculum in tenebris, et qui inhabitant in eo sine lumine, 21quoniam lex tua incensa est, propter quod nemo scit quae a te facta sunt vel quae incipient operae. 22si enim inveni gratiam coram te, inmitte in me spiritum sanctum, et scribam omne quod factum est in saeculo ab initio, quae erant in lege tua scripta, ut possint homines invenire semitam, et qui voluerint vivere in novissimis vivant. 23et respondit ad me et dixit: vadens congrega populum et dices ad eos, ut non te quaerant diebus quadraginta. 24tu autem praepara tibi buxos multos et accipe tecum Saream, Dabriam, Selemiam, Ethanum et Asihel, quinque hos qui parati sunt ad scribendum velociter. 25et venies hic, et ego accendam in corde tuo lucernam intellectus, quae non extinguetur quoadusque finiantur quae incipies scribere. 26et cum perfeceris, quaedam palam facies, quaedam sapientibus absconse trades. in crastinum enim hac hora incipies scribere. 27et profectus sum, sicut mihi praecepit, et congregavi omnem populum et dixi: 28audi, Israhel, verba haec: 29peregrinantes peregrinati sunt patres nostri ab initio in Aegypto, et liberati sunt inde. 30et acceperunt legem vitae quem non custodierunt, quem et vos post eos transgressi estis. 31et data est vobis terra in sortem in terra Sion, et vos et patres vestri iniquitatem fecistis et non servastis vias, quas vobis praecepit Altissimus. 32iustus iudex cum sit, abstulit a vobis in tempore quod donaverat. 33et nunc vos hic estis, et fratres vestri introrsus vestrum sunt. 34si ergo imperaveritis sensui vestro et erudieritis cor vestrum, vivi conservati eritis et post mortem misericordiam consequemini. 35iudicium enim post mortem veniet, quando iterum revivescemus, et tunc iustorum nomina parebunt et impiorum facta ostendentur. 36ad me autem nemo accedat nunc, neque requirent me usque diebus quadraginta. 37et accepi quinque viros, sicut mandavit mihi, et profecti sumus in campo et mansimus ibi. 38et factus sum in crastinum, et ecce vox vocavit me dicens: Ezra, aperi os tuum et bibe quod te potiono. 39et aperui os meum, et ecce calix plenus porrigebatur mihi; hoc erat plenum sicut aqua, color autem eius ut ignis similis. 40et accepi et bibi, et in eo cum bibissem cor meum eructabatur intellectum et in pectus meum increscebat sapientia. nam spiritus meus conservabat memoriam, 41et apertum est os meum et non est clausum amplius. 42Altissimus autem dedit intellectum quinque viris, et scripserunt quae dicebantur ex successione notis quas non sciebant, et sederunt quadraginta diebus. ipsi autem per diem scribebant, 43nocte autem manducabant panem; ego autem per diem loquebar et nocte non tacebam. 44scripti sunt autem in quadraginta diebus libri nongenti quattuor. 45et factum est cum conpleti essent quadraginta dies, et locutus est Altissimus dicens: priora quae scripsisti in palam pone, et legant digni et indigni. 46novissimos autem septuaginta conservabis, ut tradas eos sapientibus de populo tuo. 47in his enim est vena intellectus et sapientiae fons et scientiae flumen. et feci sic.
Copyright information for
VulgJ