2 Esdras 16
1vae tibi, Babylon et Asia, vae tibi, Aegypte et Syria. 2praecingite vos saccos, plangite filios vestros et dolete de his, quia adpropinquavit contritio vestra. 3inmissus est gladius vobis, et quis est qui avertat eum. 4inmissus est vobis ignis, et quis est qui extinguat eum. 5inmissa sunt vobis mala, et quis est qui recutiet ea? 6numquid recutiet aliquis leonem esurientem in silva aut numquid extinguet ignem, cum stramen incensum fuerit? 7aut numquid recutiet sagittam inmissam a sagittario forte? 8Dominus Deus mittit mala, et quis recutiet ea? 9et exiet ignis ex iracundia eius, et quis est qui extinguat eum? 10coruscabit, et quis non timebit? tonabit, et quis non horrebit? 11Dominus comminatur, quis non conterretur a facie eius? 12tremet terra a fundamento eius, mare fluctuatur de profundo, et fluctus eius turbabuntur et pisces eius a facie Domini et a gloria virtutis eius, 13quoniam fortis gloriae qui tendit sagittam, et acumen eius acutum, quae dimissa est ab eo, non deficiet missa super fines terrae. 14ecce mittuntur mala et non revertentur, donec venient super terram. 15et ignis incendetur et non extinguetur, donec excomedat frumenta terrae. 16quomodo non revertitur sagitta missa a sagittario valido, sic non revertentur mala quae fuerint emissa in terram. 17vae mihi, vae mihi, quis me liberabit in diebus illis? 18initium gemitus et copiosi suspirantium, initium famis et multi disperient, initium belli et timebunt potestates, initium malor 19ab eis; quid facient, cum venerint mala? 20ecce famis plaga dimissa est, et tribulatio eius tamquam mastix, castigatio in disciplina. 21et super his omnibus non se avertent ab iniquitatibus suis nec super has plagas memorantur sempiterna. 22ecce erit annonae vilitas in brevi super terram, ut putent sibi esse directam pacem. tunc superflorescent mala super terram, gladius et famis. 23et aporiant vitam super terram, et gladius dispersit quae superaverint a fame. 24et mortui quasi stercora proicientur, et non habent qui consolentur eos. et derelinquetur deserta terra, et civitates eius demolientur. 25non derelinquetur agricola, qui colit terram et qui seminat eam. 26ligna fructiferabunt, et quis vindemiet illa? 27et uva tradet se ad vindemiam, et quis adligabit eam? erit enim et locis desertio multa. 28concupiscet enim homo hominem videre vel certe vocem eius audire. 29relinquentur enim decem de civitate et duo ex agro, qui absconderint se in silva et in fissuras petrarum. 30quemadmodum relinquentur in oliveto tres vel quattuor olivae, 31aut sicut in vinea vindemiata et subremanet racemus patens ab scrutantibus vindemiam diligenter, 32sic remanebunt in diebus illis tres vel quattuor ab scrutantibus domos eorum in romphea. 33et relinquetur deserta terra, et agri eius inveteraverunt, et viae eius et omnes semitae germinabunt spinas, eo quod non transient oves per eam. 34lugebunt virgines non habentes sponsos, lugebunt mulieres non habentes viros, lugebunt filiae earum non habentes adiutorium. 35sponsi earum in bello consumentur, et viri earum in fame exterentur. 36audite vero ista et cognoscite, ea servi Domini. 37ecce verbum Domini, excipite eum, ne discredatis de quibus dicit Dominus: 38ecce adpropinquant mala et non tardantur. 39quemadmodum praegnans in nono mense filium suum in adpropinquante hora partus eius, ante horas duas vel tres gementes dolores circum ventrem eius, et prodiente infante de ventre non tardabit uno puncto, 40sic non morabuntur mala ad prodiendum super terram, et saeculum gemet et dolores circumtenent illum. 41audite verbum, plebs mea, parate vos ad pugnam in malis. sic estote quasi advenae terrae: 42qui vendit, quasi qui fugiet; et qui emit, quasi qui perditurus; 43qui mercatur, quasi qui fructum non capiat; et qui aedificat, quasi non habitaturus; 44qui seminat, quasi non messem facturus; et qui putat, quasi non vindemiaturus; 45qui nubunt, sic quasi filios non facturi; et qui non nubunt, sic quasi vidui. 46propter quod qui laborant sine causa laborant, 47fructus enim illorum alienigenae metent et substantiam illorum rapient et domos evertent et filios eorum captivabunt, quia in captivitate et fame generant natos suos 48et qui negotiantur negotiantur in rapina. quamdiu exornant civitates et domos suas et possessiones et personas suas, 49tanto magis adzelabor eos super peccata dicit Dominus. 50quomodo zelatur fornicaria mulierem idoneam et bonam valde, 51sic zelabitur iustitia iniquitatem cum exornat se, et accusat eam in faciem, cum venerit qui defendat exquirentem omnem peccatum super terram. 52propterea nolite similari eam nec operibus eius, 53quoniam ecce adhuc pusillum, et tolletur iniquitas a terra et iustitia regnabit in nos. 54non dicat peccator non se peccasse quoniam carbones ignis conburet super caput eius qui dicit: non peccavi coram Deo et gloria ipsius. 55ecce Dominus cognoscit omnia opera hominis et adinventiones illorum et cogitatum illorum et corda illorum. 56qui dixit: fiat terra, et facta est, fiat caelum, et factum est, 57et in verbo illius stellae fundatae sunt, et novit numerum stellarum, 58qui scrutat abyssum et thesauros illorum, qui metitus est mare et conceptum eius, 59qui conclusit mare in medio aquarum et suspendit terram super aquam verbo suo, 60qui extendit caelum quasi cameram et super aquas fundavit eum, 61qui posuit in deserto fontes aquarum et super vertices montium lacus ad emittendum flumina ab eminenti ut potaret terra, 62qui finxit hominem et posuit cor in medio corporis et misit ei spiritum et vitam et intellectum 63et spiramentum Dei omnipotentis, qui fecit omnia et scrutinat absconsa in absconsis; certe 64hic novit adinventionem vestram et quae cogitatis in cordibus vestris. vae peccantibus et volentibus occultare peccata sua. 65propter quod Dominus scrutinando scrutinabit omnia opera eorum et traducet vos omnes. 66et vos confusi eritis, cum processerint peccata vestra coram hominibus, et iniquitates erint quae accusatores stabunt in die illo. 67quid facietis aut quomodo abscondetis peccata vestra coram Domino et gloria eius? 68ecce iudex Deus, timete eum, et desinite a peccatis vestris et obliviscimini iniquitates vestras iam agere eas sempiterno, et Deus educabit vos et liberabit de omni tribulatione. 69ecce enim incenditur ardor super vos turbae copiosae, et rapient quosdam ex vobis et cibabunt idolis occisam. 70et qui consenserint eis, erunt illis in derisum et in inproperium et in conculcationem. 71erit enim Lociis et in vicinas civitates exsurrectio multa super timentes Dominum. 72erunt quasi insani neminem parcentes ad diripiendum et devastandum adhuc timentes Dominum, 73quia devastabunt et diripient substantias eorum et de domo sua eos eicient, 74tunc parebit probatio electorum meorum, ut aurum quod probatur ab igne. 75audite, electi mei, dicit Dominus, ecce adsunt dies tribulationis, et de his liberabo vos. 76ne timeatis nec haesitemini, quoniam Deus dux vester est. 77et qui servatis mandata et praecepta mea, dicit Dominus Deus, ne praeponderent vos peccata vestra nec superelevent se iniquitates vestrae. 78vae qui constringuntur a peccatis suis et obteguntur ab iniquitatibus suis, quemadmodum ager constringitur a silva et spinis tegitur semita eius, per quam non transiet homo, et excluditur et mittitur ad devorationem ignis.
Copyright information for
VulgJ