‏ 2 Esdras 7

1et factum est cum finissem loqui verba haec, et missus est ad me angelus, qui missus fuerat ad me primis noctibus, 2et dixit ad me: surge, Ezra, et audi sermones quos veni loqui ad te. 3et dixi: loquere, dominus meus. et dixit ad me: mare positum est in spatioso loco ut esset altum et inmensum. 4erit autem ei introitus in angusto loco positus, ut esset similis fluminis. 5si quis enim volens voluerit ingredi mare videre eum vel dominari eius, si non transierit angustum, in latitudinem venire quomodo poterit? 6item aliud: civitas est aedificata et posita in loco campestri, est autem plena omnium bonorum. 7introitus autem eius angustus et in praecipiti positus, ut esset a dextris quidem ignis, a sinistris vero aqua alta. 8semita autem est una sola inter eos posita, hoc est ignis et aqua, ut non capiat semita nisi solummodo vestigium hominis. 9si autem data dabitur civitas homini in hereditatem, si non heres antepositum periculum pertransierit, quomodo accipiet hereditatem suam? 10et dixi: sic, domine. et dixit ad me: sic est et Israhel pars. 11propter eos enim feci saeculum, et quando transgressus est Adam constitutiones meas, iudicatum est quod factum est. 12et facti sunt introitus huius saeculi angusti et dolentes et laboriosi, paucae autem et malae et periculorum plenae et laborum magnorum fultae. 13nam maioris saeculi introitus spatiosi et securi et facientes inmortalitatis fructum. 14si ergo non ingredientes ingressi fuerint qui vivunt angusta et vana haec, non poterunt recipere quae sunt reposita. 15nunc ergo tu quare conturbaris, corruptibilis cum sis? et quid moveris tu, cum sis mortalis? 16et quare non accepisti in corde tuo quod futurum, sed quod in praesenti? 17et respondi et dixi: dominator domine, ecce disposuisti in lege tua, quoniam iusti hereditabunt haec, impii autem peribunt. 18iusti autem ferent angusta sperantes spatiosa; qui enim impie gesserunt, et angustiam passi sunt et spatiosa non viderunt. 19et dixit ad me: non es iudex super Dominum neque intellegens super Altissimum. 20pereant enim multi praesentes, quam neglegatur quae anteposita est Dei lex. 21mandans enim mandavit Dominus venientibus quando venerunt, quid facientes viverent, et quid observantes non punirentur. 22hii autem non sunt persuasi et contradixerunt ei. et constituerunt sibi cogitamenta vanitatis 23et proposuerunt sibi circumventiones delictorum. et superdixerunt Altissimum non esse, et vias eius non cognoverunt. 24et legem eius spreverunt et sponsiones eius abnegaverunt et legitimis eius fidem non habuerunt et opera eius non perfecerunt. 25propter hoc, Ezra, vacua vacuis et plena plenis. 26ecce enim tempus veniet, et erit quando venient signa quae praedixi tibi, et apparebit sponsa et apparescens civitas et ostendetur quae nunc subducitur terra. 27et omnis qui liberatus est de praedictis malis, ipse videbit mirabilia mea. 28revelabitur enim Filius meus Iesus cum his qui cum eo, et iucundabit qui relicti sunt annis quadringentis. 29et erit post annos hos, et morietur Filius meus Christus et omnes qui spiramentum habent hominis. 30et convertetur saeculum in antiquum silentium diebus septem sicut in prioribus initiis, ita ut nemo derelinquatur. 31et erit post dies septem, et excitabitur qui nondum vigilat saeculum et morietur corruptum. 32et terra reddet qui in eam dormiunt, et pulvis qui in eo silentio habitant, et promptuaria reddent quae eis commendatae sunt animae. 33et revelabitur Altissimus super sedem iudicii, et pertransibunt misericordiae, et longanimitas congregabitur, 34iudicium autem solum remanebit. et veritas stabit et fides convalescet, 35et opus subsequetur et merces ostendetur. et iustitiae vigilabunt et iniustitiae non dormibunt. 36et apparebit lacus tormenti et contra illum erit locus requietionis, et clibanus gehennae ostendetur et contra eam iucunditatis paradisus. 37et dicet tunc Altissimus ad excitatas gentes: videte et intellegite quem negastis vel cui non servistis vel cuius diligentias sprevistis. 38videte contra et in contra, hic iucunditas et requies et ibi ignis et tormenta. haec autem loquetur ad eos in die iudicii. 39haec talis quae neque solem habet neque lunam neque stellas, 40neque nubem neque tonitruum neque coruscationem, neque ventum neque aquam neque aerem, neque tenebras neque sero neque mane, 41neque aestatem neque ver neque aestum, neque hiemem neque gelum neque frigus, neque grandinem neque pluviam neque ros, 42neque meridiem neque noctem neque ante lucem, neque nitorem neque claritatem neque lucem, nisi solummodo splendorem claritatis Altissimi, unde omnes incipiant videre quae anteposita sunt. 43spatium enim habebit sicut ebdomada annorum. 44hoc est iudicium meum et constitutio eius, tibi autem soli ostendi haec. 45et respondi: tunc et dixi, domine, et nunc dico: beati praesentes et observantes quae a te constituta sunt. 46sed de quibus erat oratio mea, quis enim est de praesentibus qui non peccavit, vel quis natorum qui non praeterivit sponsionem tuam. 47et nunc video, quoniam ad paucos pertinebit futurum saeculum iucunditatem facere, multis autem tormenta. 48increvit enim in nos cor malum, quod nos abalienavit ab his et deduxit nos in corruptionem, et itinera mortis ostendit nobis, semitas perditionis, et longe fecit nos a vita; et hoc non paucos, sed paene omnes qui creati sunt. 49et respondit ad me et dixit: audi me et instruam te et de sequenti corripiam te. 50propter hoc non fecit Altissimus unum saeculum sed duo. 51tu enim quia dixisti non esse multos iustos sed paucos, impios vero multiplicari, audi ad haec. 52lapides electos si habueris paucos valde, ad numerum eorum conpones eos tibi, plumbum autem et fictile abundat. 53et dixi: domine, quomodo poterit? 54et dixit ad me: non hoc solummodo, sed interroga terram et dicet tibi, adulare ei et narrabit tibi. 55dices enim ei: aurum creas et argentum et aeramentum et ferrum quoque et plumbum et fictile. 56multiplicatur autem argentum super aurum, et aeramentum super argentum, et ferrum super aeramentum, plumbum super ferrum, et fictile super plumbum. 57aestima ergo tu quae haec sint pretiosa et desiderabilia, quod multiplicatur aut quod rarum nascitur. 58et dixi: dominator domine, quod abundat vilius, quod enim rarius pretiosius est. 59et respondit ad me et dixit: in te ista pondera quae cogitasti, quoniam qui habet quod difficile est, gaudet super eum qui habet abundantia. 60sic et a me repromissa creatura. iucundabor enim super paucis qui salvabuntur, propterea quod ipsi sunt qui gloriam meam nunc dominationem fecerunt et per quos nunc nomen meum nominatum est. 61et non contristabor super multitudinem eorum qui perierunt, ipsi enim sunt qui vapori nunc adsimilati sunt et flammae ac fumo adaequati sunt et exarserunt et ferverunt et extincti sunt. 62et respondi et dixi: o tu terra, quid peperisti? si sensus factus est de pulvere sicut et cetera creatura, 63melius enim erat et ipsum pulverem non esse natum, ut non sensus inde fieret. 64nunc autem nobiscum crescit sensus, et propter hoc torquemur, quoniam scientes perimus. 65lugeat hominum genus et agrestes bestiae laetentur; lugeant omnes qui nati sunt, quadrupedia vero et pecora iucundentur. 66multum enim melius est illis quam nobis. non enim sperant iudicium, nec enim sciunt cruciamenta nec salutem post mortem repromissam sibi. 67nobis autem quid prodest, quoniam salvati salvabimur sed tormento tormentabimur? 68omnes enim qui nati sunt commixti sunt iniquitatibus et pleni sunt peccatis et gravati delictis. 69et si non essemus post mortem in iudicio venientes, melius fortassis nobis venisset. 70et respondit ad me et dixit: et quando Altissimus faciens faciebat saeculum et Adam et omnes qui ex eo venerunt, primum praeparavit iudicium et quae sunt iudicii. 71et nunc de sermonibus tuis intellege, quoniam dixisti quia sensus nobiscum crescit. 72qui ergo commorantes sunt in terra hinc cruciabuntur, quoniam sensum habentes iniquitatem fecerunt, et mandata accipientes non servaverunt ea, et legem consecuti fraudaverunt eam quam acceperunt. 73et quid habebunt dicere in iudicio vel quomodo respondebunt in novissimis temporibus? 74quantum enim tempus, ex quo longanimitatem habuit Altissimus his qui inhabitant saeculum, et non propter eos, sed propter ea quae providit tempora. 75et respondi et dixi: si inveni gratiam coram te, domine demonstra et hoc servo tuo, si post mortem vel nunc quando reddemus unusquisque animam suam, si conservati conservabimur in requie, donec veniant tempora illa in quibus incipies creaturam renovare aut amodo cruciabimur? 76et respondit ad me et dixit: ostendam tibi et hoc. tu autem noli commisceri cum eis qui spreverunt, neque connumeres te cum his qui cruciantur. 77etenim est tibi thesaurus operum repositus apud Altissimum, sed non tibi demonstrabitur usque in novissimis temporibus. 78nam de morte sermo: quando profectus fuerit terminus sententiae ab Altissimo ut homo moriatur, recedente inspiratione de corpore ut dimittatur iterum ad eum qui dedit, adorare gloriam Altissimi primum. 79et si quidem esset eorum qui spreverunt et non servaverunt viam Altissimi et eorum qui contempserunt legem eius et eorum qui oderunt eos qui timent Deum, 80haec inspirationes inhabitationes non ingredientur, sed vagantes erunt amodo in cruciamentis, dolentes semper et tristes, per septem vias. 81via prima, quia spreverunt legem Altissimi. 82secunda via, quia iam non possunt reversionem bonam facere, ut vivant. 83tertia via, vident repositam mercedem his qui testamentis Altissimi crediderunt. 84quarta via, considerabunt sibi in novissimis repositum cruciamentum. 85quinta via, videntes aliorum habitacula ab angelis conservari cum silentio magno. 86sexta via, videntes quemadmodum de eis pertransientem cruciamentum. 87septima via, quae omnium supradictarum viarum maior est, quoniam detabescent in confusione et consumentur inhonoribus et marcescent in timoribus, videntes gloriam Altissimi coram quem viventes peccaverunt et coram quem incipient in novissimis temporibus iudicari. 88nam eorum qui servaverunt vias Altissimi ordo hic est, quando separari incipient a vaso corruptibili. 89in eo tempore commoratae servierunt cum labore Altissimo et omni hora sustinuerunt periculum, uti perfecte custodirent legislatoris legem. 90propter quod hic de his sermo: 91in primis vident cum exultatione multa gloriam eius qui suscipit eas, requiescent enim per septem ordines. 92ordo primus, quoniam cum labore multo certati sunt, ut vincerent cum eis plasmatum cogitamentum malum, ut non eas seducat a vita ad mortem. 93secundus ordo, quoniam vident conplicationem in qua vagantur impiorum animae et quae in eis manet punitio. 94tertius ordo, videntes testimonium quod testificatus est eis qui plasmavit eas, quoniam viventes servaverunt quae per fidem data est lex. 95quartus ordo, intellegentes requiem quam nunc in promptuariis eorum congregati requiescent cum silentio multo ab angelis conservati, et quae in novissimis eorum manet gloriam. 96quintus ordo, exultantes quomodo corruptibile effugerunt nunc, et futurum quomodo hereditatem possidebunt, adhuc autem videntes angustum et labore plenum quo iam liberati sunt et spatiosum incipiunt recipere, frunescentes et inmortales. 97sextus ordo, quando eis ostendetur quomodo incipiet vultus eorum fulgere sicut sol, et quomodo incipient stellis adsimilari lumini, amodo non corrupti. 98septimus ordo, qui est omnibus supradictis maior, quoniam exultabunt cum fiducia et quoniam confidebunt non confusi et gaudebunt non reverentes; festinant enim videre vultum eius cui serviunt viventes et a quo incipiunt gloriosi mercedem recipere. 99hic ordo animarum iustorum, ut amodo adnuntiatur; praedictae viae cruciatus quas patiuntur amodo qui neglexerint. 100et respondi et dixi: ergo dabitur tempus animabus, postquam separatae fuerint de corporibus, ut videant de quo mihi dixisti? 101et dixit mihi: septem diebus erit libertas earum, ut videant in septem diebus qui praedicti sunt sermones, et postea congregabuntur in habitaculis suis. 102et respondi et dixi: si inveni gratiam ante oculos tuos, demonstra mihi adhuc servo tuo, si in die iudicii iusti impios excusare poterint vel deprecari pro eis Altissimum, 103si patres pro filiis vel filii pro parentibus, si fratres pro fratribus, si adfines pro proximis, si fidentes pro carissimis. 104et respondit ad me et dixit: quoniam invenisti gratiam coram oculis meis, et hoc tibi demonstrabo. dies iudicii audax est et omnibus signaculum veritatis demonstrans. quemadmodum nunc non mittit pater filium vel filius patrem aut dominus servum vel fidus carissimum, ut pro eo intellegat aut dormiat aut manducet aut curetur, 105sic numquam nemo pro aliquo rogabit; omnes enim portabunt unusquisque tunc iniustitias suas aut iustitias. 106et respondi et dixi: et quomodo invenimus modo, quoniam rogavit primus Abraham propter Sodomitas, et Moyses pro patribus qui in deserto peccaverunt, 107et Iesus qui post eum pro Israhel in diebus Achar, et Samuhel in diebus Saul, 108et David pro confractione, et Salomon pro eis qui in sanctificationem, 109et Helias pro his qui pluviam acceperunt et pro mortuo ut viveret, 110et Ezechias pro populo in diebus Sennacherib, et multi pro multis? 111si ergo modo, quando corruptibile increvit et iniustitia multiplicata est, exoraverunt iusti pro impiis quare et tunc sic non erit? 112et respondit ad me et dixit: praesens saeculum non est finis, gloria in eo non frequens manet, propter hoc oraverunt qui potuerunt pro invalidis. 113dies enim iudicii erit finis temporis huius et initium futuri inmortalis temporis, in quo pertransivit corruptela, 114soluta est intemperantia, abscisa est incredulitas, crevit autem iustitia, orta est veritas. 115tunc ergo nemo poterit misereri eius qui in iudicio victus fuerit, neque demergere eum qui vicerit. 116et respondi et dixi: hic sermo meus primus et novissimus, quoniam melius erat non dare terram Adam vel, cum iam dedisset, coercere eum ut non peccaret. 117quid enim prodest omnibus in praesenti vivere in tristitia et mortuos sperare punitionem? 118o tu quid fecisti, Adam? si enim tu peccasti, non est factum solius tuus casus sed et nostrum qui ex te advenimus. 119quid enim nobis prodest, si promissum est nobis inmortale tempus, nos vero mortalia opera egimus? 120et quoniam praedicta est nobis perennis spes, nos vero pessime vani facti sumus? 121et quoniam reposita sunt habitacula sanitatis et securitatis, nos vero male conversati sumus? 122et quoniam incipiet gloria Altissimi protegere eos qui caste conversati sunt, nos autem pessimis viis ambulavimus? 123et quoniam ostendetur paradisus, cuius fructus incorruptus perseverat, in quo est saturitas et medella, 124nos vero non ingrediemur, ingratis enim locis conversati sumus? 125et quoniam super stellas fulgebunt facies eorum qui abstinentiam habuerunt, nostrae vero facies super tenebras nigrae? 126non enim cogitavimus viventes quando iniquitatem faciebamus, quid incipientes post mortem pati. 127et respondit et dixit: hoc est cogitamentum certaminis, quem certavit qui super terram natus est homo, 128ut si victus fuerit patiatur quod dixisti, si autem vicerit recipiet quod dico, 129quoniam haec est via, quam Moyses dixit cum viveret ad populum dicens: elige tibi vitam ut vivas. 130non crediderunt autem ei, sed nec post eum prophetis, sed nec mihi qui locutus sum ad eos, 131quoniam non esset tristitia in perditione eorum, sicut et futurum est gaudium super eos quibus persuasa est salus. 132et respondi et dixi: scio, domine, quoniam nunc vocatus est Altissimus misericors, in eo quod misereatur qui nondum in saeculo advenerunt, 133et miserator, in eo quod miseretur illis qui conversionem faciunt in lege eius, 134et longanimis, quoniam longanimitatem praestat his qui peccaverunt quasi suis operibus, 135et munificus, quoniam quidem donare vult pro exigere, 136et multae misericordiae, quoniam multiplicat magis misericordias his qui praesentes sunt et qui praeterierunt et qui futuri sunt. 137si enim non multiplicaverit, non vivificabitur saeculum cum his qui habitant in eo. 138et donator, quoniam si non donaverit de bonitate sua, ut adleventur hii qui iniquitates fecerunt de suis iniquitatibus, non poterit decies millesima pars hominum vivificari, 139et iudex, si non ignoverit his qui creati sunt verbo eius et deleverit multitudinem contemptionum, non fortassis derelinquentur innumerabilem multitudinem nisi pauci valde.

Copyright information for VulgJ