‏ 2 Maccabees 1

1fratribus qui sunt per Aegyptum Iudaeis salutem dicunt fratres qui sunt in Hierosolymis Iudaei et qui in regione Iudaeae et pacem bonam 2benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui quod est ad Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium 3et det vobis cor omnibus ut colatis eum et faciatis eius voluntatem corde magno et animo volente 4adaperiat cor vestrum in lege sua et in praeceptis eius et faciat pacem 5exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo 6et nunc hic sumus orantes pro vobis 7regnante Demetrio anno centesimo sexagesimo nono nos Iudaei scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis ex quo recessit Iason a sancta terra et a regno 8portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem et oravimus ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificium et similaginem et accendimus lucernas et proposuimus panes 9et nunc frequentate dies scenophegiae mensis casleu 10anno centesimo octogesimo octavo populus qui est Hierosolymis et in Iudaea senatusque et Iudas Aristobolo magistro Ptolomei regis qui est de genere christorum sacerdotum et his qui in Aegypto sunt Iudaeis salutem et sanitatem 11de magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias ipsi utpote qui adversus talem regem dimicavimus 12ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt contra nos 13nam cum in Perside esset dux ipse et cum ipso inmensus exercitus cecidit in templo Naneae consilio deceptus sacerdotis Naneae 14ut enim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et amici eius et ut acciperet pecunias multas dotis nomine 15cumque proposuissent eas sacerdotes Naneae et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani clauserunt templum 16cum intrasset Antiochus apertoque occulto aditu templi mittentes lapides percusserunt ducem et qui cum eo erant et diviserunt membratim et capitibus amputatis foras proiecerunt 17per omnia benedictus Deus qui tradidit impios 18facturi igitur quinta et vicesima mensis casleu purificationem templi necessarium duximus significare vobis ut vos quoque agatis diem scenophegiae et diem ignis qui datus est quando Neemias aedificato templo et altari obtulit sacrificia 19nam cum in Persidem ducerentur patres nostri sacerdotes qui tunc Dei cultores erant acceptum ignem de altario occulte absconderunt in valle ubi erat puteus altus siccus et in eo contutati sunt eum ita ut omnibus ignotus esset locus 20cum praeterissent autem multi anni et placuit Deo ut mitteretur Neemias a rege Persidis nepotes sacerdotum illorum qui absconderant misit ad requirendum ignem et sicut narraverunt nobis non invenerunt ignem sed aquam crassam 21et iussit eos haurire et adferre sibi et sacrificia quae inposita erant iussit sacerdos Neemias aspargi aqua ipsa et ligna et quae erant superposita 22utque hoc factum est et tempus adfuit quo sol refulsit qui prius erat in nubilo accensus est ignis magnus ita ut omnes mirarentur 23orationem autem faciebant omnes sacerdotes dum consummaretur sacrificium Ionatha inchoante ceteris autem respondentibus 24et Neemiae erat oratio hunc habens modum Domine Deus omnium creator terribilis et fortis iustus et misericors qui solus es rex bonus 25solus praestans solus iustus et omnipotens et aeternus qui liberas Israhel de omni malo qui fecisti patres electos et sanctificasti eos 26accipe sacrificium pro universo populo tuo Israhel et custodi partem tuam et sanctifica 27congrega dispersionem nostram libera eos qui serviunt gentibus contemptos et abominatos respice ut sciant gentes quod tu es Deus noster 28adflige opprimentes et contumeliam facientes in superbia 29constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moses 30sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset sacrificium 31cum autem consummatum fuisset sacrificium ex residua aqua Neemias iussit lapides maiores perfundi 32quod ut factum est flamma ex eis accensa est sed ex lumine quod refulsit ab altari consumpta est 33ut vero manifestata essent haec renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hii qui translati erant sacerdotes aqua apparuit de qua Neemias et qui cum eo erant purificaverunt sacrificia 34considerans autem rex et rem diligenter examinans fecit ei templum 35et si quibus donaverat rex multa bona accipiebat ex hoc et tribuebat 36appellavit autem Neemias hoc Nepthar quod interpretatur purificatio vocatur autem apud plures Nephi

Copyright information for VulgJ