‏ 2 Maccabees 15

1Nicanor autem ut conperit Iudam esse in locis Samariae cogitavit die sabbati cum omni impetu committere 2Iudaeis vero qui illum per necessitatem sequebantur dicentibus ne ita ferociter et barbare feceris sed honorem tribue diei sanctificationis et honora eum qui universa conspicit 3at ille infelix interrogavit si est potens in saeculo qui imperavit agi diem sabbatorum 4et respondentibus illis est Dominus vivus ipse in caelo potens qui iussit agi septimam diem 5at ille ait et ego potens sum super terram qui impero sumi arma et negotia regis impleri tamen non obtinuit ut consilium perficeret 6et Nicanor quidem cum summa superbia erectus cogitaverat commune tropeum statuere de Iuda 7Macchabeus autem confidebat semper cum omni spe auxilium sibi a Domino adfuturum 8et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum sed in mente haberent adiutoria sibi facta de caelo et nunc sperarent ab Omnipotente adfuturam sibi victoriam 9et adlocutus illos de lege et prophetis admonens etiam certaminum quae fecerant prius promptiores eos constituit 10et ita animis eorum erectis simul ostendens gentium fallaciam et iuramentorum praevaricationem 11singulos autem illorum armavit non clypei et hastae munitione sed sermonibus optimis et hortationibus exposito digno fide somnio per quod universos laetificavit 12erat autem huiusmodi visus Onian qui fuerat summus sacerdos virum bonum et benignum verecundum visu modestum moribus et eloquio decorum et qui a puero in virtutibus exercitatus sit manus protendentem orare pro omni populo Iudaeorum 13post haec apparuisse et alium virum aetate et gloria mirabilem et magni decoris habitudine circa illum 14respondentem vero Onian dixisse hic est fratrum amator et populi Israhel hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate Hieremias propheta Dei 15extendisse autem Hieremiam dexteram et dedisse Iudae gladium aureum dicentem 16accipe sanctum gladium munus a Deo quo deicies adversarios populi mei Israhel 17exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde de quibus extolli possit impetus et animi iuvenum confortari statuerunt dimicare et confligere fortiter ut virtus de negotiis iudicaret eo quod civitas et sancta et templum periclitaretur 18erat enim pro uxoribus et filiis itemque pro fratribus et cognatis minor sollicitudo maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi 19sed et eos qui in civitate erant non minima sollicitudo habebat pro his qui congressi erant 20et cum iam omnes sperarent iudicium futurum hostisque adesset atque exercitus esset ordinatus bestiae equitesque oportuno in loco conpositi 21considerans Macchabeus adventum multitudinis et adparatum varium armorum ac ferocitatem bestiarum extendens manum in caelum prodigia facientem Dominum invocavit qui non secundum armorum potentiam sed prout ipsi placet dat dignis victoriam 22dixit autem invocans hoc modo tu Domine misisti angelum tuum sub Ezechia rege Iudae et interfecisti de castris Sennacherim centum octoginta quinque milia 23et nunc Dominator caelorum mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui 24ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum et hic quidem ita peroravit 25Nicanor autem et qui cum ipso erant cum tubis et canticis admovebant 26Iudas vero et qui cum eo erant invocato Deo per orationes congressi sunt 27manu quidem pugnantes sed cordibus Dominum orantes prostraverunt non minus triginta milia praesentia Dei magnifice delectati 28cumque cessassent et cum gaudio redirent cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis 29facto itaque clamore et perturbatione suscitata patria voce omnipotentem Dominum benedicebant 30praecepit autem Iudas qui per omnia corpore et animo emori pro civibus paratus erat caput Nicanoris et manum cum umero abscisam Hierosolymam perferri 31quo cum convenisset convocatis contribulibus et sacerdotibus ad altare arcersiit et eos qui in arce erant 32et ostenso capite Nicanoris et manu nefaria quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est 33linguam etiam impii Nicanoris praecisam iussit particulatim avibus dari manum autem dementis contra templum suspendi 34omnes igitur caeli Dominum benedixerunt dicentes benedictus qui locum suum incontaminatum conservavit 35suspendit autem Nicanoris caput in summa arce evidens ut esset et manifestum sit auxilii Dei 36itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate praeterire 37habere autem celebritatem tertiadecima die mensis adar quod dicitur voce syriaca pridie Mardochei die 38igitur his erga Nicanorem gestis et ex illis temporibus ab Hebraeis civitate possessa ego quoque in his finem faciam sermonis 39et siquidem bene et ut historiae conpetit et ipse velim si autem minus digne concedendum est mihi 40sicut enim vinum semper bibere aut semper aquam contrarium est alternis autem uti delectabile ita legentibus si semper exactus sit sermo non erit gratus hic ergo erit consummatus

Copyright information for VulgJ