‏ 2 Samuel 22

1locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul 2et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus 3Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me 4laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero 5quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me 6funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis 7in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius 8commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est 9ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab eo 10et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius 11et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti 12posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum 13prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis 14tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam 15misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos 16et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius 17misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis 18liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant 19praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum 20et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei 21retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi 22quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo 23omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me 24et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea 25et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum 26cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus 27cum electo electus eris et cum perverso perverteris 28et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis 29quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas 30in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum 31Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se 32quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum 33Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam 34coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens me 35docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea 36dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me 37dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei 38persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos 39consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis 40accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me 41inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos 42clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos 43delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam 44salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi 45filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi 46filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis 47vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae 48Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me 49qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me 50propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo 51magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum

Copyright information for VulgJ