‏ 2 Samuel 23

1haec autem sunt verba novissima quae dixit David filius Isai dixit vir cui constitutum est de christo Dei Iacob egregius psalta Israhel 2spiritus Domini locutus est per me et sermo eius per linguam meam 3dixit Deus Israhel mihi locutus est Fortis Israhel dominator hominum iustus dominator in timore Dei 4sicut lux aurorae oriente sole mane absque nubibus rutilat et sicut pluviis germinat herba de terra 5nec tanta est domus mea apud Deum ut pactum aeternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum cuncta enim salus mea et omnis voluntas nec est quicquam ex ea quod non germinet 6praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi quae non tolluntur manibus 7et si quis tangere voluerit eas armabitur ferro et ligno lanceato igneque succensae conburentur usque ad nihilum 8haec nomina fortium David Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus qui octingentos interfecit impetu uno 9post hunc Eleazar filius patrui eius Ahoi inter tres fortes qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthim et congregati sunt illuc in proelium 10cumque ascendissent viri Israhel ipse stetit et percussit Philistheos donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio fecitque Dominus salutem magnam in die illa et populus qui fugerat reversus est ad caesorum spolia detrahenda 11et post hunc Semma filius Age de Arari et congregati sunt Philisthim in statione erat quippe ibi ager plenus lente cumque fugisset populus a facie Philisthim 12stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philistheos et fecit Dominus salutem magnam 13necnon ante descenderant tres qui erant principes inter triginta et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam castra autem Philisthim erant posita in valle Gigantum 14et David erat in praesidio porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethleem 15desideravit igitur David et ait si quis mihi daret potum aquae de cisterna quae est in Bethleem iuxta portam 16inruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat iuxta portam et adtulerunt ad David at ille noluit bibere sed libavit illam Domino 17dicens propitius mihi sit Dominus ne faciam hoc num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum periculum bibam noluit ergo bibere haec fecerunt tres robustissimi 18Abisai quoque frater Ioab filius Sarviae princeps erat de tribus ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit nominatus in tribus 19et inter tres nobilior eratque eorum princeps sed usque ad tres primos non pervenerat 20et Banaias filius Ioiada viri fortissimi magnorum operum de Capsehel ipse percussit duos leones Moab et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna diebus nivis 21ipse quoque interfecit virum aegyptium virum dignum spectaculo habentem in manu hastam itaque cum descendisset ad eum in virga vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua 22haec fecit Banaias filius Ioiadae 23et ipse nominatus inter tres robustos qui erant inter triginta nobiliores verumtamen usque ad tres non pervenerat fecitque eum David sibi auricularium a secreto 24Asahel frater Ioab inter triginta Eleanan filius patrui eius de Bethleem 25Semma de Arari Helica de Arodi 26Helas de Felthi Hira filius Aces de Thecua 27Abiezer de Anathoth Mobonnai de Usathi 28Selmon Aohites Maharai Netophathites 29Heled filius Banaa et ipse Netophathites Hithai filius Ribai de Gebeeth filiorum Beniamin 30Banahi Aufrathonites Heddai de torrente Gaas 31Abialbon Arbathites Azmaveth de Beromi 32Eliaba de Salboni filii Iasen Ionathan 33Semma de Horodi Haiam filius Sarar Arorites 34Elifeleth filius Aasbai filii Maachathi Heliam filius Ahitofel Gelonites 35Esrai de Carmelo Farai de Arbi 36Igaal filius Nathan de Soba Bonni de Gaddi 37Selech de Ammoni Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae 38Hira Hiethrites Gareb et ipse Hiethrites 39Urias Hettheus omnes triginta septem

Copyright information for VulgJ